PrésentationMode d’emploiServices associésRéutilisations

Liste des chapitres

Catalogue des ouvrages en relation avec celui-ci
Liste des pages de ce livre | Hippocrate Cliquez ici pour telecharger tout ou partie de ce document au format Adobe PDF (Acrobat) PDF

Hippocrate. Hippocratis medicorum omnium principis epidemian liber sextus, a Leonardo Fuchsio medico latinitate donatus...
Basileae, apud Jo. Bebelium et Mich. Isingrinium, 1537.

 
Nombre de pages : 400            1-400
[sans numérotation] [Page de titre]
[sans numérotation] [Dédicace]
[sans numérotation] Epistola dedicatoria
[sans numérotation] Index
[sans numérotation] Praefatio
4 Hoppocratis sexti epidemian libri patricula prima, Leonardo Fuchsio interprete. Aphorismus primus. Quibuscunque ex abortu et circa uterum oedemate capitis grauitas accidit, illis iuxta synciput maxime, perinde atque singuli alij qui ab utero sunt, dolores fiunt. His quoque in octo uel decem mentibus, morbus in coxendicem decumbit. Fuchsii expositio
6 Aphorismus II. Acuminata habentes capita, si quidem ualida fuerint ceruice, secundum alia atque ossa ipsa ualidi erunt. Qui uero caput dolent, et aures fluentes obtinent, ijs palatum concauum, et dentes alternis permutati sunt
7 Aphorismus III. Quibuscunque os de palato discessit, ijs medius nasus subsidet. Talibus uero summitas ea unde procedunt dentes, sima fit
[sans numérotation] Aphorismus IIII. Sunt pueri quorum morbi comitiales una cum pubertate mutationem obtinent, et alias
[sans numérotation] Aphorismus V. - In renem dolor grauis quando cibo replentur, pituitam uomunt: quum uero dolores superabundauerint, aerignosa, atque tum quidem seuiores fiunt. Dolores cessant quando cibis uacui fuerint, arenulae rusae subsident, cruentum mingunt, stupor eius cruris quod è directo est. Quiescere non confert, sed exercitari: non impleri, iuuenes ueratro purgare, poplitis uenam incidere, urinam mouentibus deducere, tenuare et emollire
15 Aphorismus VI. Menstrua humidis mulieribus diu durant, quando uero non citò profluxerint, tumescunt
[sans numérotation] Aphorismus VII. In Cranone uetusti dolores frigidi, noui uero calidi, plurimique horum à sanguine: qui autem à coxa, frigidi
[sans numérotation] Aphorismus VIII. Qui in uehementes rigores progrediuntur morbi, non quicquam omnino mitigantur, nisi prope uigorem
17 Aphorismus IX. Ante rigorem urinae retentio, si ab indicijs bonis processerit. Considerandum itaque num aluus deiecerit et somni affuerint, similiter et modus febris, et quae ex laboribus oritur
18 Aphorismus X. Abscessus raro admodum accidunt quibus rigores sunt
[sans numérotation] Aphorismus XI. Crurum effoeminationes uel ante morbum, uel à morbo statim iter facienti accidunt, eò quod sortè quid ex laboribus in articulos decubit
19 Aphorismus XII. Tubercula extra tumentia, acuta, eminentia, aequaliter commaturantia, haud circunquaque dura, deorsum spectantia, nec bicipita meliora: contraria uero mala, et quanto magis contraria, tanto peiora
[sans numérotation] Aphorismus XIII. In autumno ferinum, cordis dolores, horridae febres, et ab atrabile morbi accidunt
[sans numérotation] Aphorismus XIIII. Circa initia accessiones contemplari oportet, idque on omni morbo, ueluti in anni occasu exacerbari. Et si annus in occasus naturam tendit, tum ascarides fiunt
[sans numérotation] Aphorismus XV. Tussicula infantium cum uentris perturbatione, et febre continua, significat bimestri post iudicationem, ut plurimum uicesimo die oedemata in articulis esse futura. Et si quidem ea quoe è supernis in articulos inferiores ..
[sans numérotation] Aphorismus XVI. Lachrymae in acutis morbis male habentibus, si ultro promanauerint, bonum: sin autem inuitis, malum
[sans numérotation] Aphorismus XVII. Quibus intenduntur palpebroe, malum. Nec minus malum si instar spumae aridae fuerint. Oculi denique hebetes, squalidi, intus rugosi, immobiles, uix uertibiles, intus agitati, et quoecunque alia ijs adsunt, malu
[sans numérotation] Aphorismus XVIII. Febrium hae quidem manu sunt mordaces, illa è uero mites. Quaedam non mordaces sunt, increscentes tamen. Aliae a cutae quidem, at ab ipsa manu deuictae.
28 Aphorismus XIX. Distentiones corporis, durities articulorum, aeger ipse resolutus, et distorsiones articulorum, malum
[sans numérotation] Aphorismus XX. Oculi ferocitas delirium significat: eiusdem quoque sine ordine motus et peruersio malum
[sans numérotation] Libri particula secunda. Aphorismus primus. Dilatare, constringere oportet haec quidem, illa uero non. Humores hos sanè expellere, illos siccare, alios generare, huic equidem illi uero non
[sans numérotation] Aphorismus II. Attenuare, impinguare oportet corpus, cutem, carnes, et alia, haec quidem, illa uero non. Lenire, asperum facere, obdurare, mollire, haec equidem, illa autem minime. Exuscitare, stupefacere, et alia quoecumque talia
[sans numérotation] Aphorismus III. Deriuare, obsecundantia confestim reuellere, resistentia uincere conuenit. Alium humorem non exeuntem educere, exeuntem uero coeffundere, et simile operrai. Dissimilia si sursum elata repunt, deorsum soluere expedit: et è regione, ueluti capitis dissimilia purgatio, vuenaeque sectio soluunt, quando haud temerè deducunt
35 Aphorismus IIII. Abscessus, ueluti bubones, significant membra à quibus progerminant. Sed et cum aliorum membrorum mali sint, maxime tamen maligni sunt qui circa uiscera apparent
[sans numérotation] Aphorismus V. Spiritus parui, crebri, magni, rari: parui rari, crebri magni, intus parui, extra magni, intus magni, foris parui: hic quidem tardus, ille uero celer. Duplex intrò reuocatio ueluti inspirantibus. Calidus, frigidus
[sans numérotation] Aphorismus VI. Medicatoria continuarum oscitationum prolixa spiratio. Breuis uero eorum qui nihil aut uix bibunt
[sans numérotation] Aphorismus VII. In rectum fit laterum dolor, praecordiorum distentiones, lienis tumores, sanguinis ex naribus eruptiones. Talia existunt et quae in aures, plurima etiam horum quae in oculos decumbunt.
42 Aphorismus VIII. Quum uenae temporum non quiescunt, neque color splendidus est, et spiritus deficit, tussis quoque sicca, et non ferina, tunc in articulis ut firmetur morbus expectare oportet, idque inrectum ut plurimum distentionum quae secundum uentrem sunt.
44 Aphorismus IX. Quae relinquuntur à iudicatione, faciunt recidiuam. Primum itaque tumor lienis accidit, nisi in articulos procumbant, aut sanguis ex naribus erumpat: uel dextri praecordij distentio, nisi urina affatim promanauerit.
46 Aphorismus X. Sanguinis ex naribus eruptiones quarto die factae, iudicationem malam ostendunt: cum enim diem unum intermittunt, altero simul cum iudicatione, de quinto in septimum, rigorem habent
47 Aphorismus XI. Quae tertio die accessionem habent, in ijs nox quae accessionem praecedit, grauis est. Subsequens autem magna ex parte leuior existit
48 Aphorismus XII. Tusses siccae, modice irritantes in ardentibus febribus non admodum siticulosae, neque linguae aridae sunt, si quidem non à maligno, sed à uento accidunt. Id uero hinc manifestum, fit, quando loquuntur, aut os aperiunt, tunc tussiunt: cum uero non, minime. Hoc autem potissimum in febribus laboriosis fieri solet
49 Aphorismus XIII. Nihil temerè committendum, nihil etiam negligendum
50 Aphorismus XIIII. Contraria sensim adhibenda sunt, atque interquiescendum
51 Aphorismus XV. Dolenti partem capitis posteriorem, recta in fronte uena secta prosuit
[sans numérotation] Aphorismus XVI. Successiones praecordiorum ex qualibus in qualia fiant contemplandae, et aliae, potissimum inflammationum uiscerum qualia possint, sine ex iecinore in lienem, sine contrà fiant, et quaecunque eiusmodi sunt
[sans numérotation] Aphorismus XVII. Ea quae non quô expedit repunt, reuellere oportet. Si ureo quô decet, tum ijs uiam struere ut singula repant conuenit
53 Aphorismus XVIII. Latae pustulae, quales hyeme Simon habuit, non admodum pruriunt. Hic sanè cum ad ignem inungeretur, uel calida lauaretur, iuuabatur. Vomitiones non expediebant. Puto utique eum qui calidis largiter fouisset, prodesse potuisse
54 Aphorismus XIX. Quoecunque maturare expedit, ea obstruantur: contraria uero exiccare oportet, et aperta esse
55 Aphorismus XX. In oculorum fluxu, si modo conferre uidetur, in fauces reuellere conuenit. Ita et ubi ructus expedit, ac quoecumque id genus alia, reuellere oportet
[sans numérotation] Aphorismus XXI. Meatus apertos esse conuenit, ueluti nares, et alia quae oportet, et ut oportet, et qualia, et ubi, et quando, et quantum oportet, ueluti sudores, acalia sanè omnia
57 Aphorismus XXII. Si in magnis malis facies bona fuerit, bonum est signum. In modicis uero si contraria bonae significauerit, malum
[sans numérotation] Aphorismus XXIII. Uxor cuiusdam morbo regio in magno theatro post statuam superueniente, eadem permansit. Qui uero apud Timenei neptim habitauit, niger factus est
58 Aphorismus XXIIII. In Perintho urina quae seminis humani speciem referebat, eorum etiam qui circa abdomen erant tumorum iudicatoria fuit. Tales autem urina sanabat, eo quod necque copioso flatu, necque stercore multo uiscido egrediente demoliebantur: non enim magnum erat praecordium.
59 Aphorismus XXV. De sanioso sanguine id sciendum, quod talis in timentibus, aut in uigilantibus sit, sine malus sine bonus fuerit
60 Aphorismus XXVI. Quibus lien deorsum tendit, ijs pedes et genua calida, nares uero et aures semper frigidae sunt. Considerandum autem num ideo hoc fiat quo sanguis tenuis sit, aut quia natura illi talem habent
[sans numérotation] Aphorismus XXVII. Quibus suppuratuionibus umbilicus terminus est, in his iam suppuraturis uenter perturbatur
61 Aphorismus XXVIII. Lien non circa supernas, sed infernas partes durus, aut rotundus, aut latus, aut crassus longus, aut tenuis. Minus autem haec accidunt illis qui destillationibus à capite uexantur
62 Aphorismus XXIX. Considerandum quae circa aegrum sit dispensatio, et in morbo interrogatio, qualia sint quoe narrat aeger, ut accipiendi sermones, itemque ea quae ad aegrotantem, quaeque ad affidentes, et quae ad exteriora attinent
[sans numérotation] Aphorismus XXX. Quia in calidiore solidioreque parte, dextra nimirum, mares concipiuntur, ideo nigri sunt, et uenae illis extra apparent, magisque biliosi existunt
n Aphorismus XXXI. Mas in utero citius concretus ac formatus ubi mouetur cessat, et tardius, prolixiorique tempore augetur
66 Aphorismus XXXII. Propterea mas robustior, biliosior, magisque sanguine praeditus est, quia locus ille animalium in quo concipitur calidior
[sans numérotation] Libri particula tertia. Aphorismus Primus. Si cutis raritas, uentris densitudo: si cutis adstrictio, carnium auctio: si uentris torpedo, uniuersorum turbatio, uasorumque immundities: cerebri diminutio, ob id et caluitium, instrumentorumque attritio
67 Aphorismus II. Extenuatio fit cursu, luctis, quiete, multis celeribus deambulationibus. His quoque elixa maza ut plurimum, panis uero modicè dandus est
[sans numérotation] Aphorismus III. Extenuationis immodicae signum eadem hora diei obseruare oportet: statim enim labores subeundo tumor corporis contrahitur atque exhauritur, pariterque totum corpus concidit. Quum itaque iam conciderit, carnes suillas assas adhibere conuenit. Ubi uero reficiuntur, signum est quia corpus rursus fit floridum
70 Aphorismus IIII. In exercitationibus extenuationis signum est sudor guttatim emanans, qui tanquam è riuulis egreditur, aut à tumore contractio
[sans numérotation] Aphorismus V. Mulieri, quam primum in Cranone curaui, lien natura magnus erat, febris ardens, admodum rubicunda, difficilis spiratio. Decimo die sudor in supernis partibus multis factus est: sed et decimoquarto die in infernis, non tamen effatu dignus
71 Aphorismus VI. Quibus capitis grauedine ac raucedine affectis superueniunt febres, his sanè, ut existimo, recidiuae non fiunt
[sans numérotation] Aphorismus VII. Quicquid ad suppurationem ductum est, id recidiuam non efficit: ipsa enim concoctio, iudicatio simul atque excretio est
[sans numérotation] Aphorismus VIII. Nonnullis in uenerem pronis, haud aliter quam Damagorae, uenter inflatur. Quibusdam uero in hoc tempore perinde ut Arcesilao, crepitus sit
73 Aphorismus IX. Flatuosus spiritus ijs qui instar alarum auium opertas scoptulas à tergo procliues ac procedentes habent, concausa existit: sunt etenim illi flatulenti
74 Aphorismus X. Admodum frigidum, ueluti nix et glacies, uenas rumpit, tusses mouet, et colligit ac coalescere facit, ut sunt pherea, et gongronae. Concausa uero est durities ipsa
75 Aphorismus XI. Considerandum an à mictione facta concretio puerulis magis, eo quod calidiores sint, accidat
[sans numérotation] Aphorismus XII. Partium corporis figurae ut melius habeamus in causa sunt, id quod ex eo perspicuum fit. Quidam quum manu plicaret ac torqueret farmenta, decumbens prae doloribus, summum suffixi paxilli apprehendens retinuit, ac melius se habuit
77 Aphorismus XIII. Quem iuxta Gephyram ex montano labore crura hinc inde proijcientem uidi, huic altera tibia minimum extenuabatur, femora uero maxime. Urina autem semenque genitale hand retinebantur
[sans numérotation] Aphorismus XIIII. Quotquot laterum naturae quae auium instar alarum à tergo prominentes, opertas scoptulas habent, propter causae efficientis imbecillitatem fiunt
78 Aphorismus XV. In malignis destillationibus sine excretio fiat, sine minus fiat, malum
[sans numérotation] Aphorismus XVI. Rigores incipiunt mulieribus quidem ex lumbis magis, et per dorsum deinceps ad caput. Sed et uiris parte corporis posteriore magis, quàm anteriore: horrent enim in exterioribus magis quàm interioribus, ueluti cubitis, femoribus. Atqui et cutis rara, indicio autem est pilus. - Quod si uero ab alijs quibusdam rigent, sicuti ulceribus, à uasis rigor incipit
79 Aphorismus XVII. Summa curationis ex naturae aegrotantis à prima generatione notitia, causae ob quam aegrotat, multis aegri sermonibus, exque his quae partim cognita sunt, contrahenda est, ac perdiscendum num similia .
80 Aphorismus XVIII. Sanguinis ex naribus profluuium, uel pallideatris, uel palliderubeis, uel subpallidis accidit. Ea quibus paululum acquieuimis, sicco medicamento obstruere oportet. Alijs uero obstruentia haud ..
[sans numérotation] Aphorismus XIX. Ubi rem ueneream agere, aut hircire incipiunt, tum profluuio sanguinis narium capiuntur
82 Aphorismus XX. Sunt qui in coitu uentris crepitum emittant, ut Arcesilaus,. Nonnullis uero horror fit. Quibusdam autem, sicut Damagorae, ubi cum mulieribus congressi fuerint, uenter inflatur
[sans numérotation] Aphorismus XXI. Repentinae mutationes cauendae
83 Aphorismus XXII. In mutationibus tria haec, obseruanda cibi parcitas, sitim obrepere prohibens, et lassitudinem haud inducens
84 Aphorismus XXIII. Omnis extenuatio cutem laxat, dein uero intendit. Refectio uice uersa. Rugositas concidentis corporis, extensio refecti signum existit. Inaequale uero, leue, subbiliosum et subrubeum, quodlibet eorum seorsim alterius. Sic quod mammae laxantur, graciles uero attolluntur et intenduntur, nemo utique propter extenuationem, sed potius quia carne explerentur fieri existimaret. Hac quoque ratione iuguli conspicui fiunt, necnon uenae apparent
86 Aphorismus XXIIII. Herodicus interemit febricitatntes deambulationibus, cursu, luctis, ac fomentis. Febris enim deambulationibus multis, fami, luctae, frictio nique inimica. Laborem itaque labore curauit, ideoque ipsis uenarum rubor, liuor, pallor, laterumque dolores molles euenerunt
87 Aphorismus XXV. Os continere, tacere, auramque cum potu frigidam inducere, sitim extinguunt. Aphorismus XXVI. Contemplandae occasiones ob quas aegrotare coeperunt, sine capitis, sine auris, sine lateris dolor fuerit. Huius signum dentes existunt, et cum ijs inguina
[sans numérotation] Aphorismus XXVII. Ulcera et tubercula ubi facta fuerint, febres iudicant. Quibus autem non eueniunt, et intemperies intus remanserit, his certissimae ac uelocissimae fiunt recidiuae
[sans numérotation] Aphorismus XXVIII. Rotunda sputa, qualia in Pleno fuerunt, delirium portendunt. Aphorismus XXIX. Habentes haemorrhoides neque laterum dolore, neque pulmonis inflammatione, neque depascenti ulcere, neque furunculis, neque terminthis, pariter neque lepra, neque uitiliginibus corripiuntur.
90 Aphorismus XXX. Loca alterius loci noxios humores suscipiunt, atque ab ijs uel ob dolorem, uel grauitatem, uel aliud quippiam, sine quod inter se communitatem habeant, liberant
91 Aphorismus XXXI. Propterea quod ad alium declinauit locum non ultra sanguis egreditur, sed talia iuxta humoris cognationem excreant
[sans numérotation] Aphorismus XXXII. Sunt nonnulli inter hos qui sanguinea expuunt, quibus opportune sanguinem auferre conuenit: alijs uero perinde atque illis haud decet. Impedimento autem sunt tempus, laterum dolor, et bilis
92 Libri particula quarta. Aphorismus Primus. Quibuscunque tumores iuxta aures prope morbi iudicationem facti haud suppurauerint, ijs subsidentibus recidiua fit. Facta uero recidiua, secundum rationem recidiuarum rursus attolluntur et permanent: haud secus quàm febrium in simili circuitu recidiuae: atque illis spes est in articulos futuros esse abscessus
[sans numérotation] Aphorismus II. Urina crassa et alba, qualis Amphigenis famulo erat, in laboriosis febribus quando quarto die exit, ab abscessu liberat. Si uero ad haec sanguis è naribus profluxerit, prorsus leuat
[sans numérotation] Aphorismus III. Cuidam intestinum quod in dextra parte situm est, ubi articulari morbo corripiebatur quietius erat, postquam uero ab illo sanatus est, plus doluit. Aphorismus IIII. Agasios cum adhuc esset puella, crebro spirabat: mulier uero facta non diu à partu leui dolore correpta est, cumque magnum leuasset pondus, confestim quidem in pectore aliquid crepuisse uisum est. Postridie asthmate laborauit, coxamque dextram doluit..
[sans numérotation] Aphorismus V. Cui in capite iuxta aures tumor depascendo serpebat, huic alumen ustum primum adaptatum est. Habuit et alium abscessum, fortasse quia os discessurum erat, discessitque sexagesimum sub aure, uulnus uero supernè ad uerticem erat
95 Aphorismus VI. Crassiora intestina homo canis instar habet, maiora tamen. Pendent ex mesocolo, hoc uero ex neruis à lumbis sub uentre procedentibus
[sans numérotation] Aphorismus VII. Haec sunt in quibus aegrotantibus gratificandum est, ut scilicet cibus et potus purè conficiantur: grata etiam sint quae uiderint, et mollia quae attingunt. Reliqua non admodum laedant, et facile reparabilia sint: ueluti frigidae exhibitio, ubi ea opus fuerit, et alia. Sic introitus medici, sermones, figura, uestitus, tonsura, ungues, odores, aegroto grati sint
[sans numérotation] Aphorismus VIII. Aqua ut frigida fiat minusque noceat, decocta postquam est aerem quidem suscipiat. Vasculum uero non plenum sit, et operculum habeat
[sans numérotation] Aphorismus IX. Ex immodica sanguinis profusione aqua inter cutem multi corripiunt
99 Aphorismus X. Si qualia purgari oportet purgentur, tum facile ferunt. Aphorismus XI. In Aeno maribus et foeminis legumina assiduò comedentibus imbecillitates crurum acciderunt et perseuerabant. Atqui eruo uescentibus genua dolore afficiebantur
100 Aphorismus XII. Vigilans circa exteriora manifeste calidior est, circa uero interiora frigidior. Dormiens contrà
[sans numérotation] Aphorismus XIII. Calidae naturae refrigeratio, aquae potio, quiesque conuenit
[sans numérotation] Aphorismus XIIII. Somnus uestimentis indutum refrigerat
102 Aphorismus XV. Profundus somnus stanti quoque dormiendi cupiditatem affert. Aphorismus XVI. Debilis uictus frigidus, ualidus uero calidus existit
[sans numérotation] Aphorismus XVII. Aquarum per se natarum tempestiua quidem quae ab aethere, aut cum tonitru delabitur: quae uero procellosa, mala esistit
[sans numérotation] Aphorismus XVIII. Tam aqua, quàm uigilia, cibi appetentiam efficit
104 Aphorismus XIX. Calidam admodum naturam, in calido anni tempore, cubile in frigido loco situm impinguat: in calido uero extenuat
[sans numérotation] Aphorismus XX. Sanitatis studium est non satiari cibis, et impigrum esse ad labores
[sans numérotation] Aphorismus XXI. Siti leui quae inter uigilandum orta est, somnus remedio erit: ei uero qua ex somno accidit, uigilia
106 Aphorismus XXII. Quibus natiuus calor plurimus est, his maximae uoces sunt: etenim aer frigidus qui inspiratur plurimus est. Duobus itaque his magnis existentibus, et quae inde gignuntur magna fiunt
[sans numérotation] Aphorismus XXIII. Qui calido uentriculo praediti sunt, frigidas carnes habent, tenuesque existunt: conspicuas denique eminentesque uenas obtinent, ac iracundiores sunt
107 Aphorismus XXIIII. Ubi magna terrae siccitas fuerit, tum genus auium abundabit
[sans numérotation] Aphorismus XXV. Grauiorem uocem adolescens ubi reddere incipit, uter testis intumuerit considerandum; si enim dexter, masculum: si uero sinister, foeminam generabit
[sans numérotation] Aphorismus XXVI. Quemadmodum oculi robur habuerint, sic quoque corpus uniuersum. Color etiam in peius aut melius mutatur. Meritò enim fit ut sicuti se habuerit nutrimentum, ita quoque corporis partes exteriores affectae sint
109 Aphorismus XXVII. Inter letalia signa habetur uapor calidus per cutem uacuatus, idque si prius frigidum spiritum nares emiserint. Vitalia uero signa contrà. Aphorismus XXVIII. Labores cibos praecedant
110 Libri particula quina. Aphorismus Primus. Naturae morborum medici sunt
[sans numérotation] Aphorismus II. Ipsamet natura ex intelligentia ad suas actiones impetum inuenit, ut subt nictare, et hae quibus lingua subseruit, et quecunque in genus aliae. Natura siguidem à nullo edocta est, neque ea quae conueniunt efficere didicit
112 Aphorismus III. Hae naturae actiones, lachrymae, narium humiditas, sternutamenta, aurium sordes, saliuae oris, et sputae excreatio, spiritus ingressus et exitus, oscitatio, tussis, singultus, non eadem ratione in omnibus fiunt
[sans numérotation] Aphorismus IIII. Urinae ac utriusque flatus excretio, nutrimenti et spirationis actio, et quae in mulieribus tantum fiunt, quibus et quae in toto accidunt corpore accedunt, sudores scilicet, pruritus, pandiculationes, et quaecunque aliae eiusmodi actiones à natura fiunt
113 Aphorismus V. Anima hominis ad mortem usque semper augetur: si uero ipsa unà cum morbo inflammetur, tum corpus depascitur
114 Aphorismus VI. Morbi diuturni in senecta aut maturatione, aut dissolutione, aut raritate deficiunt
[sans numérotation] Aphorismus VII. Medicatio est, contrarium esse, et morbo reluctari
115 Aphorismus VIII. Frigidum morbos à frigore ortos fouet, eos uero qui à calore sunt interimit. Aphorismus IX. Iracundia ad cor, pulmonem et caput, calorem et humorem trahit. Laetitia uero cor ab ijsdem liberat
116 Aphorismus X. Labor articulis et carnibus confert, cibus uero et somnus uisceribus
[sans numérotation] Aphorismus XI. Cura ac meditatio hominibus animi exercitium est
117 Aphorismus XII. Sanguis è uulneribus promanat: succurrendum igitur ut quod uacuum impleatur
[sans numérotation] Aphorismus XIII. Si auris doluerit, lana circa digitum conuoluta calidum oleum instillare oportet, dein lanam manus uolae impositam auri supponere, quousque aliquid tibi iam exire uidetur, deinceps in ignem proijcere. Deceptio
118 Aphorismus XIIII. Lingua quale sit humorum serum indicat: pallidae siguidem linguae biliosae sunt: fit autem quod biliosum est à pingui ac dulci: rubeae à sanguine fiunt, nigrae ab atrabile, aridae à fuliginosa adustione, ac uteri parte, albae uero à pituita
119 Aphorismus XV. Urina eiusdem cum cibo et potu coloris est, et ueluti humoris in corpore colliquatio existit
120 Aphorismus XVI. Lingua eiusdem cum ijs quae in ea abundant coloris est, ideoque ex illa humores dignoscimus. Aphorismus XVII. Si carnes gustanti salsae esse apparent, redundantiam indicant
[sans numérotation] Aphorismus XVIII. Si papillae mammarum, et rubeum quod circa illas est, pallidum fuerit, morbosum uas sit oportet
121 Aphorismus XIX. Aurium sordes hominibus si dulces fuerint, mortales: sin amarae, minime. Aphorismus XX. In diuturnis morbis demutare terram expedit
[sans numérotation] Aphorismus XXI. Imbecilliores cibi momentaneam ac breui tempore durantem uitam efficiunt
122 Aphorismus XXII. In defluxu ad coxas uenas quae post aures sunt secare oportet
[sans numérotation] Aphorismus XXIII. Venus morbis qui à pituita fiunt, confert
123 Aphorismus XXIIII. Validi ac uehementes cibi et potus, calido uentriculo praeditos turbant
[sans numérotation] Aphorismus XXV. Ab atra bile liberant, quia simile profluit, haemorrhoides. Aphorismus XXVI. Coitus morbus temporis progressu incrementum accipientes sanat
124 Aphorismus XXVII. Frigiditas ea quae circa uentriculum sunt indurat
[sans numérotation] Aphorismus XXVIII. Quod si uolueris ut is qui elleborum bibit celerius purgetur, ut lauet aut comedat praecipe. Aphorismus XXIX. Sanguis per somnum interiora magis petit
125 Aphorismus XXX. Rigor à superioribus uentriculi partibus magis incipit, calor uero ab inferioribus. Aphorismus XXXI. Spiratio uelox et crebra fit ubi pulmo aestum siccum obtinuerit. Caeterum immodice uacuatum multus somnus exiccat
126 Aphorismus XXXII. Inter frigidos cibos habentur lens, milium, et cucurbita
[sans numérotation] Aphorismus XXXIII. Si impurgatus laborauerit, ulcera erumpent. Aphorismus XXXIIII. Pueri purgantur, si mulier aut capra cucumerem syluestrem edat
127 Aphorismus XXXV. Per calidum corpus per id quod comeditur intus refrigeratur. Extra uero sole, aestu, et uestitu aestiuo tempore offenditur. Contrarium autem contrà
[sans numérotation] Aphorismus XXXVI. Cibi ij quidem confestim, illi uero tarde superantur
128 Libri particula sexta. Aphorismus Primus. Carnes et ex uentre, et ab extima corporis superficie trahunt. Manifestum itaque sensui est, quod corpus uniuersum expirabile et inspirabile sit
131 Aphorismus II. Arteria sanguinis copia cum calidissima est, fuliginosum quid oritur, quod confestim excernit
132 Aphorismus III. Quibus pingue in sanguine est, ijs flaua bilis fit, atra uero ex sanguine. Aphorismus IIII. Mentis, memoriae, odoris, aliorumque instrumentorum, et appetentiae, medico cura et meditatio sit
[sans numérotation] Aphorismus V. Labor, cibus, potus, somnus, uenerea, omnia mediocria
133 Aphorismus VI. Si quis frigidus admodum sit, is in tempore ac regione frigidis calidior erit
[sans numérotation] Aphorismus VII. Dolorum proximum uentrem purgare conuenit, sanguinis uero uentrem incidere. Doloribus quoque medentur, ustio, fectio, calfactio, refrigeratio, sternutamentum, succi plantarum, his potissimum in quibus efficaces sunt, et cyceon. Maleficis lac, allium, uinum feruens, acetum, et sal praesertim mederi possunt
138 Aphorismus VIII. Imbecillitas et grauitas homini cuidam ex laboribus et itinere accidit, qui quidem expuit, tussiuit enim ob destillationem ex capite factam. Febris illi etiam acuta manum submordens erat. Secundo die capitis grauitas euenit, et lingua perusta est. Nasu unguibus scalptus sanguinem haud excreuit. Sinister lien magnus et durus, dolore uexabatur
[sans numérotation] Aphorismus IX. A quartana correpti magno morbo non capiuntur. Quod si uero antea capiantur, si quartana superuenerit, liberantur
139 Aphorismus X. Contemplandum qui morbi alijs succedant. Aphorismus XI. Bilis flaua ab ijs quae corpus calefaciunt, ueluti de auibus dixi, nam et hae biliosae sunt, generatur. Signum autem atque adeò argumentum caloris, acrimonia
[sans numérotation] Aphorismus XII. Turbationes, morborumque in alios transitus considerandi: quoniam delirantibus laterum dolores desinunt. Contingit uero ut et nonnullis unà febres, nonnullis uero minime, sed cum sudoribus finiantur. Quibusdam etiam cum alui perturbatione, quod illis cutis arida et circuntensa ac salsa sit
140 Aphorismus XIII. Considerandum ex quibus causis stupores fiant, potissimum in eo cui coxa stupet
[sans numérotation] Aphorismus XIIII. Ex inflammationibus quae fiunt iuxta aures, et in ipsis auribus, ut plurimum tertio moriuntur die
141 Aphorismus XV. Quibus cutes obtenduntur aridae et durae, ij sine sudore moriuntur: quibus uero laxae et rarae, ij cum sudore obeunt. Aphorismus XVI. Mutationes in ijs morbis qui transmutari queunt, prosunt.
142 Aphorismus XVII. In auferendis noxijs, hic terminus esto, ut sanum relinquatur, causa ipsa uel purgando, uel abolendo, uel eijciendo, uel secando, uel urendo per inferna subducta et ablata. Quibus uero nihil noxij existit, ijs etiam nihil auferendum erit
[sans numérotation] Aphorismus XVIII. Si quibus sanguis ex naribus crebrò profluit male colorati fuerint, ijs sanè merum modicè datum prodest. Si uero rubri colore fuerint, tum ijs perinde atque prioribus haud confert. Denique quibus capita sunt facile tolerantia, hos utique merum iuuat: quibus uero non, minime
143 Aphorismus XIX. Quibus nares natura humidae, et genitale semen liquidum, minus sani degunt: quibus uero contrà, salubrius. Aphorismus XX. Sputa rotunda delirium portendunt, ueluti in eo qui in Plinthio decubuit, cui ex sinistra nare sanguis profluxit, et quinto solutum est die
[sans numérotation] Aphorismus XXI. Urina quae sedimen copiosum habet, qualis Dexippi caluitio suit, à delirio liberat. Aphorismus XXII. Quartana ante annum uix desinit
144 Aphorismus XXIII. Quibus aestatis morbi accidunt, ijs quinto die eruptiones iudicatoriae fiunt. Sunt uero quibus tardius eueniunt. Aphorismus XXIIII. Suppurationes quae circa gingiuas et nares fiunt, septimo die erumpunt
[sans numérotation] Aphorismus XXV. Quibus in dolore dentium tenuia à naribus promanant, ijs postridie à pipere bene adaptato crassiora profluent, nisi alia praeualuerint. Hegesippo enim somniferum medicamentum ex eo non praeualuit, sed dolorem magis ac uehementius adsciuit
145 Aphorismus XXVI. Ex capite ossium aestimato naturam, dein neruorum, uenarum, carnium, et reliquorum, humorum, superiorum ac inferiorum uentricolum, mentis atque morum
146 Aphorismus XXVII. Consideranda ea quae per annum accidunt, qua anni parte fiant, tum etiam an citius quàm oporteat ueluti exanthemata et eiusmodi, haud aliter quàm ea quae quotidie citius aut serius corripiunt
[sans numérotation] Aphorismus XXVIII. Biliosum ac sanguineum corpus ubi perspiratione caruerit, melancholicum fit. Aphorismus XXIX. Lycino postremum lien magnus factus, quarto aut quinto die iterum dolere coepit
147 Libri particula Septima. Aphorismus Primus. Circa hyberna solstitia, decimoquinto uel uigesimo die, ex crebra australium et aquilonarium uentorum niuosorumque temporum mutatione, tusses coeperunt.
[sans numérotation] Aphorismus II. Mulieres haud similiter uiris à tussi afficiebantur, paucae quoque febricitabant, hisque multo pauciores ad pulmonis inflammationem deueniebant, ipsae quidem seniores, cunctaeque euadebant.
[sans numérotation] Aphorismus III. Sanguinem è uenis et arterijs promanantem sistunt animi deliquium, figura aliò tendens, interceptio, linamenti in orbem conuolutio, appositio, et deligatura
[sans numérotation] Aphorismus IIII. Quandoquidem iecoraria uena afficiebatur, ideo frequenter bubones excitabantur, id quod et arteriam male affectam fuise indicabat, ueluti in Posidonia euenit
152 Aphorismus V. Qui sanguinis profluuio laborauerunt, morientes in fronte non sudarunt, sed ueluti concidentes, et uulnerati mortui sunt. Malum quoque fuit si qui cum sudoribus perierunt. Aphorismus VI. Ventris copia tolerat perturnationem, ueluti Posidoniae accidit, .
153 Aphorismus VII. Plura de unoquoque recte praecipere licet, haec quidem ut idem ualentia, illa uero non: ut sunt eiusmodi, diffundi, delitescere et educi, indurari et molliri. Et cum mutatione opus erit, timidos et nihil audentes à lecto in quo decumbunt propulsare, ac excitare torpentes ad ea quae tardius agunt oportet
[sans numérotation] Aphorismus VIII. Aqua inter cutem laborantes citius incidere, tabidos uero confestim urere, caputque secare oportet. Haec autem in his qui aqua inter cutem afficiuntur cauenda sunt, ne scilicet imus uenter, aut interiora ferro tangantur. Simile enim quod in genibus temerè incidendis contingit
[sans numérotation] Aphorismus IX. Si ea quae iuxta uentriculi sunt ostium perinde atque Xenarcho doluerint, tunc admodum calidum inspirare, et ulcus inter initia euacuationis, loco calidis fouere oportet
155 Aphorismus X. Considerandum num uox talis sit natura haud irato, qualis iratis fit: furoris enim signum. Oculi quoque an natura terribiles fuerint, et quales sunt ijs qui irascuntur, iam uero non tales, et alia secundum rationem morborum contemplanda. Sic tabificam formam efficit, si quispiam natura aliquam ad hunc morbum imaginem prae se ferat. Adsunt et alia pari ratione. Aphorismus XI. Tusses in lassitudine accidentes ad partes laesas, articulos potissimum, pertingunt. Sed et in febribus lassitudinem habentibus tusses siccae fiunt, quae si in corpore relinquuntur, tum unà cum febre in articulos decumbunt
[sans numérotation] Aphorismus XII. Spiratio obscura et exigua in tabidis ac sterilibus, malum. Malae quoque sunt quaecuncque aliae eius generis spirationes ab eadem occasione aut corporis constitutione accidentes
156 Aphorismus XIII. Autumnis tabidis malus est. Malum et uer, tum potissimum quando folia fici cornicis pedibus similia fuerint
[sans numérotation] Aphorismus XIIII. In Perintho uerno tempore plurimi tabidi fuerunt. Concausa hyberna tussis populariter uagans erat. Nonnullis uero morbi quotquot diuturni fuerunt: nam illis de quibus dubium erat, tabem confirmabant. Quibusdam qui morbis diuturnis tenebantur, tabes non eueniebat, quemadmodum ijs qui renum dolore laborabant. Verum hoc et alijs quibusdam accidit, inter quos homo ille fuit ad quem me Cyniscus duxit. Aphorismus XV. Dolorum lateris, pectoris, et aliarum partium tempora an multum differant perdiscendum, quando nimirum melius habuerint, et rursus quando peius, nihil in hoc aberrantes
157 Aphorismus XVI. In longis intestinorum difficultatibus inediae ex fastidio malae, praesertim si simul febricitent. Aphorismus XVII. Circumglabra ulcera maligna sunt. Aphorismus XVIII. Lumbis dolentibus si recursus doloris ad latera fiat, et tuberculum quod seps appellatur oriatur, malum
[sans numérotation] Aphorismus XIX. Vitia renum post annos quinquaginta sanata esso non uidi
157 Aphorismus XX. Contemplandum erit quae in somno sint exacerbata, et quibus extrema frigent, atque mens perturbatur, et quaecunque id genus alia quae in somno accidunt. Nec minus considerandum quibus contraria eueniunt. Aphorismus XXI. Quibuscunque intra statum partus tempus nihil mali accidit, ijs singulis ea quae nascuntur uitalia erunt
158 Aphorismus XXII. Considerandum quibus mensibus eueniant ea quae in grauidis apparent
160 Aphorismus XXIII. Labores partus per circuitus fiunt, quia foetus qui in septuagesimo mouetur, terna multiplicatione perficitur
[sans numérotation] Aphorismus XXIIII. Quoniam post mensium purgationem iam dextra, iam uero sinistra uteri pars aperta est, ideo interdum mas, interdum uero foemina nascitur
[sans numérotation] Aphorismus XXV. Uteri humiditas per ea quae ab illo procedunt dignoscitur, sicooque uictu curatur
162 Aphorismus XXVI. Quoniam mas celerius in utero per membra discernitur, ideo postquam mouetur, tardius in posterum augetur
[sans numérotation] Aphorismus XXVII. Dolores grauidis ut plurimum tertio, quinto, septimo, nono, secundo, quarto, sexto, et octauo mensibus fiunt
167 Libri particula Octaua. Aphorismus Primus. Consideranda sunt et haec ipsa quae ex parua tabula de sumpta sunt. Aphorismus II. Victus ratio ciborum potusque repletione ac uacuatione constat. Spectandum itaque quid horum ex quibus in quae mutationes possint
166 Aphorismus III. Odores oblectant, offendunt, implent et placant. Contemplandum itaque quid mutationes, ex quibus in quae ualeant
167 Aphorismus IIII. Spiritus irrumpuut, intrant et exeunt, sic etiam corpora
[sans numérotation] Aphorismus V. Rumores hi meliores sunt, illi uero molestantes
170 Aphorismus VI. A lingua quoquae quae ex quibus assumuntur considerandum
[sans numérotation] Aphorismus VII. Pariratione considerandum an uentes aerque calidior, frigidior, crassior, tenuior, uel humidior sit, minusque aut plus impleat, et quid permutationes ex his in has possint
[sans numérotation] Aphorismus XIII. Corpus nostrum constituunt continentia, contenta, et impetum facientia
170 Aphorismus IX. Sermonibus et silentio aegro gratificandum erit, ideoque dicere oportet ea quae uult, idque sermonibus quibus loquint, sine hi magni, sine multi, sine ueri, sine simulati fuerint
[sans numérotation] Aphorismus X. Exeuntia à corpore unde coeperunt, et ubi cessarunt, quatenusque dissiparunt, colores denique illorum, quibus adde caliditatem, falsedinem, dulcedinem, tenuitatem et crassitudinem, aequaliter uel inaequaliter infudet corpus, ac tempus, et quid mutationes ex quibus in quae possint cognoscere oportet
[sans numérotation] Aphorismus XI. Contemplandum num natura incoeperit expulsionem, et non praeualuerit
172 Aphorismus XII. Expendendum num ultro aut inuitè multae uel paucae, calidae uel frigidae, crassae uel tenues lachrymae promanent. Aphorismus XIII. Contemplare oportet gustum, sputum illic excreatum, sine tussiendo euulsum, et uomitum
[sans numérotation] Aphorismus XIIII. Solis aestus, frigus, humiditas, et siccitas consideranda. Mutatio qioque per quae facta sit, et quid ex quibus in quae possit
173 Aphorismus XV. Labores, somnos, ocia et uigilias expendere oportet
[sans numérotation] Aphorismus XVI. Quae per somnum accidunt, necnon ipsa insomnia consideranda sunt
174 Aphorismus XVII. Cubilia in quibus decumbit, et à quibus transfertur aeger, consideranda
[sans numérotation] Aphorismus XVIII. Animi affectus perpendendus, num scilicet ipse sua sponte sine instrumentis et causis tristetur, laetetur, timeat, cinfidat, speret, desperetque: ueluti Hippothoi puella sic sibijpsi in animo suo constabat, ut omnium eorum quae in morbo acciderant gnara esset
175 Aphorismus XIX. Aetatem ab aetate discernere oportet, et num prius aut posterius quàm oporteat aliquid contingat. Veluti si hyeme, aut aestate, uel seni uel puero solutus est morbus: aut exitus dentium, capillorumque in pudendis eruptio, et seminis proiectio prius aut posterius cumque deceat facta est, magis et minus, augmentum capillorum, crassitudo, robur, et diminutio
[sans numérotation] Aphorismus XX. Considerandum qui morbus cognatus, et qui per se sit, quanto denique magis et minus cognatae sint partes. Aphorismus XXI. Anni tempus expendendum, num scilicet citius aut tardius quàm conueniat factum sit, et an pluuiosum uel siccum, calidum uel frigidum, cum uentis uel citra uentos, quibusque uentis perflatum, et num in principio, medico, fine, uel assiduò, praeterito aut praesenti tempore fuerit
[sans numérotation] Aphorismus XXII. Morbi horam et tempus, accidentia, et circuitus, quique horum uehementiores, et qui prolixiores fuerint, itidemque incrementa multa considerare oportet. Alterius quoque morbi incrementum, remissionem, et uigorem, num magis aut minus, et quando, quomodo, qua hora, quaque in aetate desierit
179 Aphorismus XXIII. Morborum populariter uagantium modi ac rationes considerandae, et num aliquis eorum qui iam coeperunt sine uomitu initium sumpserit, et an bibentes medicamentum aliquod, adstricti, aut modicè purgati sint
[sans numérotation] Aphorismus XXIIII. Considerandum num fortè candidi febribus corripiantur, et illorum etiam labia, qualis denique modus febris, ac quae tempora
180 Aphorismus XXV. Contemplari oportet corpus ac eiusdem functionem, qualis nimirum uisus, auditus, nares, tactus, lingua, et ratiocinatio sit
[sans numérotation] Aphorismus XXVI. Expendendi sunt tumores in palpebris superioribus relicti: aliae nanque corporis partes si fuerint extenuatae, recidiuae erunt. Non autem minis his malignae sunt, quae in extremitate subrubeae et durae existunt: in illis enim extumescentia et coarctata erunt, perinde atque Pharsalo Polymedi contigit
181 Aphorismus XXVII. Tumores et liuores in lippitudinibus uel ulceribus cum impetu rumpuntur. Atqui et ea quae ex tuberculis ac suppurationibus defluunt consideranda, quoniam aliquid portendunt. Aphorismus XXVIII. Accidit ut circa messem tormina iuxta umbilicum à porro fiant, uerum post messem ijs etiam ab allijs eueniunt
[sans numérotation] Aphorismus XXIX. Sunt quibus ignis facer à ceruice ortus in facie deinceps iudicatura sit. Malum uero si quibus in collo nigra, aut pustulae erant, et uenter perturbabatur
182 Aphorismus XXX. Adamantus cum melancholicus esset, interdum à multa pepliorum sumptione nigra uomuit, aliquando à cepis. Aphorismus XXXI. Febres in quibus labia ulcerantur fortassis cessant. Tertianis autem refrigerationes sunt. Ardentes uero semper ad manum confestim solutae sunt
[sans numérotation] Aphorismus XXXII. Considerandum quale id sit quod in articulis est, num scilicet suppurent. Aphorismus XXXIII. Expendendum qualis interim dum bene ualemus consuetudo sit in uictu, tegumentis, laboribus, somno, ueneris et mente
[sans numérotation] Aphorismus XXXIIII. Perpendendum qualiter, et à quibus in quas species morbos mutati contingat, in quae loca conuersi sint, quando coeperint, adfuerunt, atque cessarunt
184 Aphorismus XXV. Animaduertendum in quibus incontinens terrefaciendus sit
[sans numérotation] Aphorismus XXXVI. Contraria in morbo uictus ratio adhibenda. Aphorismus XXXVII. Considerandum id quod facile, quodque difficile fertur
185 Aphorismus XXXVIII. Victus ratio haud obiter cognoscenda, hanc enim non prorsus perspectam habere multa sanè calamitas est. Aphorismus XXXIX. Similitudines bonis et eruditis etiam medicis errores, ambiguitattesque pariunt: at contraria, causa manifesta. Scio quod difficile sit curandi rationem ac uiam ratiocinando cognoscere, quemadmodum si acuto sit capite, si simus, si subsiccus, biliosus, difficulter uomens, niger iuuenis, et intempestiue uictitans. Non minus quoque difficile haec inter se pacisci
[sans numérotation] Aphorismus XL. Fistula cuidam rursus rumpebant, tussis enim prohibuit ne permaneret
186 Aphorismus XXLI. Huic cui iecinoris fibra plicata erat concussi, et dolor confestim cessauit. Aphorismus XLII. Satyrus in Thaso qui cognomento Grypalopex uocabatur, annos uigintiquinque natus, saepius per somnum genitale semen excreuit, sed et per diem illi multoties promanauit. Cum autem trigesimum iam annum attigisset, tabe correptus mortuus est
[sans numérotation] Aphorismus XLIII. Custos palestrae in Abderis, qui Stheneos dictus erat, luctatus cum multo se fortiore, in caput cadens abijt, et aquam frigidam copiosam hausit. Post haec uero nocte illa uigilia, molestia, extremitatumque frigiditas subsecuta sunt. Postridie domum intauit, et glande aluo inserta nihil egessit: parum autem minxit, antea enim nihil minxerat. Noctem uersus lotus est, et nihilominus uigilia et molestia permanserunt. Tertio denique die extremitatum frigiditas reuersa est, calefactus uero sudauit. Tertio tandem die mulsum bibens mortuus est
187 Aphorismus XLIIII. Melancholici magna ex parte morbo comitiali affici consueuerunt, et contrà morbo comitiali laborantes efficiunt melancholici. Horum uero utrumlibet magis euenit prout uel in hanc uel in illam partem infirmitas repit: si enim in corpus, epileptici: si uero in mentem, melancholici efficiuntur
[sans numérotation] Aphorismus XLV. Phaethusa Puthei coniunx in Abderis olim dum iuuenis esset foecunda fuit. Cum uero maritus eius in exilium fugisset, menses illi multo defecerunt tempore. Quo facto, dolores et rubores dein ceps in articulis acciderunt. His autem factis, corpus uirile et in uniuersum hirsutum et pilosum redditum est, barbamque emisit, et uox ipsa aspera effecta est. Cum autem omnia quaecumque ad menses prioritandos necessaria essent tentaremus, non profluxerunt, sed cum haud multo pòst tempore uixisset, mortua est
188 Aphorismus XLVI. Idem hoc Namysiae Corippi uxori in Thaso contigit. Medicis enim omnibus, quibus cum et ego uersatus sum, unica esse spes uidebatur ut effoeminarent, quo menses naturaliter promanarent. Verum cum multa tentassemus huic non profluxerunt, sed paulò post mortua est
[sans numérotation] Errata
[sans numérotation] Index
[sans numérotation] Cul-de-lampe
Nombre de pages : 400            1-400