De Thomas Bartholin, le 30 septembre 1663
Note [s]
Bartholin c, page 506.
Epistola xcix
De Thoracis et abdominis communicatione.
Guidoni Patino Parisios.
Recte tuas suavissimas literas tradidit
Amplissimus D. Biermannus, cum fa-
sciculo librorum selectissimorum, pro quo
et Tibi et filiis Tuis Clarissimis, inprimis
Dn. Carolo Patino, quem olim in Collegio
Prælo Bellovaco juvenem audivi ingeniosè
disputantem, sicut Cent. i Epist. 37. ad
Walæum scripsit, gratias ago amplissimas.
Felicem Te prædico, Vir Magne, quod et
propria et Clarissimorum filiorum famâ in-
clarescas. Ne ingratus sim remitto pro
libris libros, nec mole tamen, nec pretio
pares, tales tamen, qui ex officina nostra
non ita pridem prodierunt, Epistolarum