De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1650
Note [s]
Epistola xxxiv.
De privatis bibliothecis, et de habendo libro-
rum delectu.
Quoniam aliâ espistolâ de publi-
carum bibliothecarum vsu tecum dis-
serui : nunc itidem ad te priuatis aliquid
scribere visum. Quod non abs re mihi fa-
cere videor. Bibliothecam enim libro-
rum supellectile egregiè instructam ha-
bes : quamquam ea non tam priuata dici
debet, quàm publica, vtpote quæ om-
nium vsibus promiscuè pateat. In libris
igitur id solummodò cuius gratiâ compara-
ti sunt, nempe vsum, considerandum cen-
seo. nec me valdè afficiunt ornamenta,
nec magnopere curo, ut volumina pelli-
bus pretiosissimis, et nitidissimis, etiam