À Johann Georg Volckamer, le 21 octobre 1667
Note [t]
Ms BIU Santé no 2007, fo 218 vo.
possum maximas : si ad eum scribas, rogo Te eum salutes meo nomine :
posthac ad eum scribam, et gratias agam pro tam eleganti munere : imò et
referam pro viribus : si consilium ejus intellexissem, de epistolæ mihi inscrip[to]
titulo saltem monuissem, qui sic esse debuisset : Guid. Pat. Bell. Docto[re]
Med. Paris. antehac Scholæ Medicæ Decano, et rei Anat. Botanicæ at[q.]
Pharm. Prof. regio. Nimias illas laudes quas affatim in me congessit, nec
recipio, nec admitto : ejus in me amoris et benevolentiæ certas notas et
quasi tesseram agnosco tamen, nec aliud quidpiam volo intelligo. Si quid aliud à Te mi[hi]
destinatum, et per aliam viam transmissum, alicubi adhuc hæreat, nes[cio]
saltem, de ijs statim ad Te scribam postquam accepero. Interea, Vir Cl.
vale, méq. quod facis, amare perge, qui sum tuus ex animo, Guido Patin.
citiùs quàm coquuntur asp.
Parisijs, die Veneris, 21. Oct. 1667