De Christiaen Utenbogard, le 21 août 1656

Note [w]

Collège de France, ms Montaiglon, page 189 (non disponible en ligne).

ne semel expùlsùs impùrùs ille desperati papatus spiritus revertatur,
septem alios spiritus se pejores secùm dùcens
, ùt est in Evangelio : sed
hæc Deùs averrùncet. Rebùs heic sic stantibùs, et mùltis mecùm
hisce (proh dolor !) temporibùs et moribùs ingemiscentibùs, à plù-
rimis mihi hæ Grallæ commendatæ sunt ; quas ùbi legi, omni ad-
hibita diligentia (cùm nùsquam ampliùs prostent) tibi hoc exem-
plar expiscatùs sum. Si Grallas forsan hactenus non legeris, qùæ-
so nostrorum ergo eas evolve, si modo rerùm nostrarum cura te tan-
git ; quam enim autor ille in Walachros composuit,

Nostris prælusit fabùla rebùs.

Addo magni Cartesij manes sicùt heri mihi ab ignoto missæ
sunt ; in quibùs technas, calùmnias, mendacia, falsorùm testimo-
niorùm fabricas etc. Voetiorum et Dematii detecta videas
. Ibi le-
gas licet pag. 19 quæ ego sùpra ex epistola 21. Jan. 1645 excerpsi de
perjùrij formula à Theologo seniore præscriptâ discipùlo suo. Sed
quo abripior ? Quia cùm amico, de præsenti rerùm mearùm statù anxio, nego-
tiùm est, interiores animi fibras laxo, inque ejùs sinùm secretiorem
effùndo quæ nolim noster papa (qùi hîc regnùm possidet) resciscat,
nisi Martyrio coronari velim : adeo trùcùlenta bellùa infernalis
hæc hydra est, monstrùm an portentùm dicam : cùi injuriarùm lites,
qùas cùm omnibus fùriosissimè prosequitur, ambrosia et nectar
sùnt ; neminem ferre, omnes persequi pùra religio est ; hùmana si-
mùl et divina jùra pedibus calcans : venenato suò halitù,
pùram religionem inficiens ; infecto sibilo omnem politiam contùrbans.
Sed dùm ego hæc, hoc epigramma mihi affertùr.

Voetius est exlex fidei contortor acerbus,
Enervans leges ; juratos despicit actus
Quod + Synodùs patriæ quondam contexit in ùnùm
Dordraci : physicæ deceptans diffidet arti,
Implorans monachùm ; negat hoc quærente senatù :
Convictùs scripto, fidùm supplantat Achatem.
Dissidium refovens, crimen dignoscere non vùlt.
Nec fratres se odisse pùtat, conjùrgia tractans ;
Prostituens cænam Domini derepsit ovile.
Subtrahit imperiùm Patribùs, coetùmq; ministris :
Christo dissimilis, fùlmen papale resùmit :
Pontificis fratri popùlus servire tenetur.

+ et ipse istis synodi
membrùm fuit. tanto
pejùs.

Sed adeo vitiosè hoc epigr. scriptùm erat, ùt vix conjectùra sen-
sùm assequi potùerim. Cùm Theologi Leydenses opinionem sùam qu
de Socinianis haberent, ordinibùs Hollandiæ aperuissent, statim pù-
blico edicto contra Polonienses istos eorùmq; doctrinam caùtùm
publico edicto
caùtùm est : cùm autem contra consiliùm illùd Theolo-
gorùm et Edictùm ordinùm nobilis quidam Polonùs Apologiam,
quam pro Veritate accùsata nominat, scripsisset, novùm editùm contra
eandem prodijt, sùmma severitate observatùm : ita ùt nùllo modo
Apologia illa reperiri potùerit : qùi eam clam acceperant, nemini id
palam facere aùsi erant : donec tandem nùperrime prodiret
belgicè et latinè Apologia illa pro Veritate accùsata, à Cocceio professori Leydensi
examinata
 : hoc clypeo velùt ægide tùtus ùbivis jam prostat tam


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Christiaen Utenbogard, le 21 août 1656, note w.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9065&cln=w

(Consulté le 02/06/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.