À Thomas Bartholin, le 18 juillet 1663

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 149 ro.

cum trib. ærarij Quæstoribus, et alijs peculatoribus. Agitur hîc de be[llo] forti
futuro inter Regem et Papam, quum inter utrumque nullum fœdus potuerit
adhuc iniri. Epistolæ tuæ Medicinales quandonam prodibunt ? D. Plempius, vir Cl. parat
Methodum particularem ad editionem proximam. Per eam videbimus quî se gerant
in Belgio Hispanico Medici, in promovenda morborum depulsione. Utinam ali-
quis Anglus idem nobis patefaciat de sua patria. Vidistine Thesim Lipsiensem
aut Witebergensem,
contra pulverem illum mendacem et dolosum, vulgò, Q sed barbaro
nomine Quinquina dictum, quem D. Chiffletius febrifugam nuncupavit : nec enim eum
vidi, sed audivi tamen. Hîc feci Medicinam Legato vestro Danico, D. Annib. Sestedt,
et ejus unicæ filiæ carissimæ, quæ morbillis laboravit, pro quib. subito abigendis
ac extinguendis, ter fuit illi detractus sanguis ex utraque basilica. Uterque
feliciter hodie convalescit. Clariss. viros saluto DD. fratres tuos, ut et D.
Wormium, Cl. viri Olai filium majorem natu. Vale, et me ama. Parisijs,
die Iovis, 18. Iulij, 1663. Tuus ex animo Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 18 juillet 1663, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1285&cln=t

(Consulté le 14/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.