À Jan van Beverwijk, le 19 juillet 1640, note r.
Transcription

Beverwijk a, page 153.

collocatos non invitus ostendi illi juveni tuo populari ; præcipue vero postremum illum de Calculo quem non prius e manibus deposui quam totum legissem, adeo scilicet doctus et eruditus mihi visus est : dignusque certe qui omnium quotquot Medicinæ dant operam manibus teratur : hoc præsertim tempore, quo nescio quo fato tam multi laborant Calculo : atque inprimis omnes fere qui elegantiores atque politiores Musas colunt : cujus rei locupletissimum testem habemus vestrum illum Erasmum, vere ερασμιον, melioris literaturæ facile principem, qui tam sæpe in aureis illis suis Epistolis de diro ac crudeli illo morbo conqueritur : quemque ideo scite admodum vocat suum carnificem. Plura etiam in hanc rem refert Illustrissimus Thuanus noster, historiarum sui temporis scriptor dignissimus, in Elogiis Claudii Puteani, Ioan. Heurnii et aliorum. Illud vero, ut libere fatear, postremum illum ingenii tui fœtum mihi maxime commendavit, quod in eo Clarissimi Viri D. Gabr. Naudæi, mihique longe charissimi nomen summa animi voluptate deprehendi, velut gemmam aliquam intertextum. Gaudeo quippe de illo viro mentionem fieri,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Jan van Beverwijk, le 19 juillet 1640, note r.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1037&cln=r

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons