À Johann Caspar I Bauhin, le 4 mai 1641, note s.
Transcription

Universitätsbibliothek Basel, G2 I 9:Bl., page 20 ro

Vir clarissime et amantissime,

Duodecimis agitur mensis, ex quo nihil a te literarum
accepi, neq. ullas alias longe antehac acceperam, præter eam q[uam]
mihi reddidit D. Paulus Moth, à quo, ut ex postrema i[lla]
tua didici, gaudeo quod acceperis nobilem illum, si Dijs placet,
Codicem medicamentarium, quo facile Respublica nostra
careret, aut saltem illius parte, quâ in Empiricorum et circum-
foraneorum gratiam, vinum Emeticum præscribitur tanquam
generosum et commendabile remedium. Ex qua tuarum
literarum paucitate facile vides earum quamplurimas ad
me non pervenisse, sive tabellariorum vitio, vel qualibet
alia de causa mihi incomperta. Inde tamen factum est, ut ego
rarius ad Te scipserim, cùm nullum haberem satis idoneum
vectorem, cujus fidei tuto meas committerem. Dum in hoc
dubio versarer, ecce commodum se obtulit amicus noster
D. Lavaterus, in patriam brevi reversurus, qui te invisurum
hasq. Tibi redditurum sancte mihi pollicitus est. Dicam ergo
mi Bauhine, vivo et valeo, sanus et incolumis, quamvis hîc
apud nos omnia sint calamitatis et miseriarum plenissima,
pessimo sane Galliæ nostræ fato, propter crudelissimam
atrocissimi belli diuturnitatem, cujus tandem quis et quando
finis erit novunt paucissimi, imo nulli : sed Deus ipse viderit.
Quondam horrendum fuit, quod ex duorum vel trium nebulo-
num arbitrio totus orbis terrarum concuteretur : sed quid hodie
diceret vir sapientissimus, si adhuc superesset ? rei novitate
puto, vel potius vanitate perculsus, dolens exclamaret,

O stultas hominum mentes, o pectora cæca ! etcet.

Sed Cynthius aurem vellit et admonet, ut manum de
tabula, ne forte ista Camarina me conspurcet aut
inficiat. Omnia hîc apparantur ad novam obsidionem
alicujus urbis Belgicæ, puta Santodomari, vel Cambraci :
sed vere quænam illa sit, nemo adhuc novit. Rex noster
et Ementissimus cardinalis, consilij princeps, imo dominus
dominantium, brevi discessuri sunt ad exercitum, cujus omnes
copiæ supra Ambianum a Polemarchis coguntur, atq.
congregantur ad certam castrametationem intra viginti
dies futuram. Sed, ô pacem exoptandam : nimias enim
strages habet bellum, nobis præsertim tranquillam vitam
amantibus, et liberrima Musarum otia sectantibus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar I Bauhin, le 4 mai 1641, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1038&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons