À Johann Caspar I Bauhin, le 4 mai 1641, note t.
Transcription

Universitätsbibliothek Basel, G2 I 9:Bl., page 20 vo

Paucissima hîc habemus digna quæ ad te scribantur.
Ennosigæus ille Romanus, ea qua fervet charitate in
nostram salutem, per viscera suæ misericordiæ, nostri memor,
suffimentorum suorum aliquid assidue mittit : modo legatos
purpuræos, ^ qui magno conatu magnas nugas agunt ; modo Indulgentias, quæ parum ei constant ;
modo rosaria cum pollicitatione remissionis peccatorum :
ecce nunc Iubilæum universalem promulgari jubet, in sola-
tium animarum nostrarum, ne, dum impendet triplicis
flagelli periculum, belli nimirum, famis et pestis, a
quib. corpora nostra solent cruciari, animæ nostræ
solatij aut spiritualis alimenti penuriâ marcescant
aut contabescant : quasi vero, tam levi cibo, ad quem
tam multi nauseant, possit vita nostra sustentari, salus
nostra reparari, aut rerum nostrarum status deplora-
tissimus, melior fieri, qui in dies satellitum suorum, operâ
et ministerio deterior evadit. Sed ecce iterum, de rebus
περι του πολιτευματος επεχω, και ουδεν οριζω.

Verum de re literaria quid dicam ? hic sunt in tres partes
redacta opera omnia Dan. Sennerti ; sed nostrorum bibliopolarum
more pessimo, qui sunt meri nebulones, et lucriones
deterrimi : totum opus excusum est in charta vitio-
sissima, et pene maculosa : ad hæc accedunt σφαλματα
typographica pro more suo et vere Parisiensi, plus-
quam infinita : adeo ut hoc opus vere negligam : Meum
mihi ex vestra Germania caute servabo, quem isti
abortui Parisiensi multis nominibus, imo qualibet lege
antepono. Stadium Medicum Victoris Palu, opus est
puerile, et parvi fructus, ne dicam nullius. Dum adhuc
esset licentiatus, ex subsellijs nostris vix egressus,
ante adeptam lauream doctoralem, laureolam quærens
in mustaceo, collegit quæstiones aliquas Medicas,
magis ad fastum et ad pompam facientes quàm
ad cujusquam commodum, de quib. ipse in subsellijs disputaverat
dum Baccalaurei cursum absolveret. Si tibi cordi sit eum videre, indica mihi certum vectorem ; puto enim facile
tibi missurum. Hîc equidem sudant præla typographica
in excudendis multis libris, sed non exquisitæ doctrinæ.
In mulierum aulicarum gratiam excuduntur comœdiæ multæ Gallicæ,
tum prorsa tum vorsa oratione : tum libri multi Theolo-
gici, ex eorum præsertim natura qui sacculum et peram

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar I Bauhin, le 4 mai 1641, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1038&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons