À Johann Caspar I Bauhin, le 4 mai 1641, note v.
Transcription

Universitätsbibliothek Basel, G2 I 9:Bl., page 21 vo

mi Bauhine, vel indica, vel mitte : et vecturæ et libri pretium
persolvam cui volueris dederis, imo per eandem viam tibi mittam quidquid ex hac Urbe nostra obtinere volueris. Profecto isti Iesuitæ
sunt homines mirifici ; nebulones pessimi et veteratores
callidissimi, omnia susq. deq. moventes, prece atq. pretio, ut
rem suam promoveant : tam multa fraudib. suis miscent atq.
moliuntur in Europa, ut vix multa volumina suffecerint
in eorum technis describendis : neq. quidquam aliud esse puto
totam hanc stygiam Societatem, quam turpem et impuram
officinam, in qua, (quod olim scripsit Petrarcha de Roma,)
cuditur quidquid fraudum et scelerum per totum orbem spar-
gitur. Sed, mi Bauhine, me tibi molestum sentio, tum
prolixiori epistola, tum nugis ineptis et immodicis : dabis igitur
veniam veteri amico liberius tecum agenti, et me amantem
semper redamabis. Dominum Platerum, collegam tuum,
cui multa debeo, nî grave tibi sit, saluta meo nomine :
meq. eorum adscribe ordini qui in perpetuum te colent.
Vale, clarissime Bauhine.

Tibi addictissimus et ad omnia paratissimus Guido Patinus, Bellovacus, Doctor Medicus Parisiensis.

Lutetiæ Parisiorum, die 4. Maij, 1641.

Clarissimo et doctissimo
viro Dom. Domino Bauhino,
Doctori Medico et Professori
in Academia Basilensi.

Basileam.

Aug. 7.
D. Guido Patinus.
Resp. Aug. 24

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar I Bauhin, le 4 mai 1641, note v.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1038&cln=v

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons