À Jan van Beverwijk, le 19 juillet 1640, note x.
Transcription

Beverwijk a, page 159.

Ad ea quod spectat quæ narrantur in tuo libro de Caculo, Pag. 5 et 6 de Renum consensu, inter alia multa quæ passim in operibus Artis exempla deprehendi, quæ consensum ejusmodi destruunt, et Lud. Dureti, Foresti, Riolani, aliorumque sententiam elevant, unum occurrit mihi anno superiore dignissimum quod Tibi enarrem. Vir nobilissimus idemque optimus Iacobus Myro, Senator Parisiensis, cum esset raræ texturæ et infirmæ valetudinis, circa initium Februarii incidit in febrim continuam, quæ ex prægrandi abscessu rupto in Mesenterio cum pravis aliquot symptomatis, præsertim vero Diarrhœa biliosa et serosa, jugibus vigiliis, Hæmorrhoidibus et universi corporis colliquatione, versa est in lentam symptomaticam, qualem graphice descripsit Clarissimum olim Scholæ nostræ lumen Io. Fernelius, lib. 4. Pathol. cap. 16. sub finem. Ex hoc affectu postquam decubuisset nobilis Senator, per quinque fere menses, quibus in dies pugnatum est arte medendi, tandem exitium superavit opem quæ victa jacebat, fatisque cessit morte lentissima, sine ulla vi ullaque torsione : quaque placidiorem nullam potuisset un-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Jan van Beverwijk, le 19 juillet 1640, note x.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1037&cln=x

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons