Liber VII
622
CEREBRVM GRATIA PRINCIPIS ANIMÆ quemadmodum sensus quoque ac motus ex nostro arbitratu pendentis, extructum esse. Caput I.

Quid quintus liber et sextus pertractarunt. INSTRVMENTA nutritioni famulantia duobus proxime præcedentibus libris utcunque aggressus sum. Prior namque cibi potionisque organa (in quorum præcipuo uiscere concupiscibilem animam residere diximus) et dein propter loci uicinitatem, partiumque connexum membra generationi dedicata enarrauit. Posterior autem eas partes recensuit, quibus aëreæ substantiæ reficiendæ, ac innati caloris augendi recreandique munus concreditur : in quorum primario uiscere uim irascibilis animæ insitam esse innuimus, inibi Stoicorum et Peripateticorum suffragijs haud adeo acquiescentes, ut et animæ principatum in corde collocari testaremur, neruosque ab illo originem ducere donaremus.Septimi libri argumentum. Quapropter quum sensus motusque arbitrarij, et principis animæ (cuius beneficio imaginamur, ratiocinamur, memoramus) fomes adhuc commemoranda supersit, præsens liber illi opportune consecrabitur, cerebrum ipsiusque partes uniuersas una cum sensuum organis pertractaturus.Cerebri functionum et partium breuis enumeratio. Quemadmodum itaque cordis substantiæ, uitalis animæ uis, ac propriæ iecoris carni, naturalis animæ facultas induntur, insuper ut iecur crassiorem sanguinem, ac qui perquam caliginosus est, naturalem spiritum, et cor item rursus sanguinem impetu per corpus ruentem una cum uitali spiritu conficiunt, et perinde atque hæc uiscera per dedicatos sibi canales omnibus corporis partibus suas materias deriuant, ita quoque cerebrum aptam ipsius muneri obtinens materiam, in proprijs sedibus, ac illius functioni apposite subministrantibus instrumentis, animalem spiritum longe clarissimum tenuissimumque parat, quo ad diuinas principis animæ operationes partim utitur, partim autem ad sensuum motusque instrumenta perneruos tanquam per funiculos continuo distribuit, ea nunquam spiritu, qui præcipuus eorum instrumentorum functionis autor censetur, destituens, non minus sane quam iecur et cor nullas corporis partes suis quas illis impertiunt materijs (tantisper dum ualet homo) indigas relinquunt, etiam si non semper cum qualitate tum copia easdem diffundant. Nerui igitur (quorum originem a cerebro pendere in quarto libro indicauimus) id cerebro præstant, quodmagna arteria cordi, etcaua iecori, ut qui paratum a cerebro spiritum illis quibus hunc mandari oportuit instrumentis deducant, diligentesque cerebri satellites et nuncij censeantur. Cæterum animali spiritui materiam suppedit uitalis spiritus, in arterijs numerosa serie ambas cerebri membranas accedentibus abundans, et dein aër quem uersus cerebrum tum per foraminula priuatim olfactus organi occasione inoctauo caluariæ osse exsculpta, tum comprimis[4] per ea caluariæforamina quæ palatum spectant, inter spirandum attrahi multo ante diximus. Ac aër quidem, qui dum inspiramus per angustissimos flexuososque et tortuosos ductusinter duram cerebri membranam ac tenuem attrahitur, atque ob difficilem transitum extenuatur, cerebroque aptissimus redditur, undecunque ubi aditum reperit, in cerebridextrum etsinistrum, et horummedium uentriculos sese insinuat. Vitalis autem spiritus etsi copiosissimus inomnibus tenuis duræque membranæ uasis ductibus’ue habeatur, attamen in dextrum et sinistrum cerebri uentriculos plurimus a præcipuis arteriarumramis fertur, quas superius obliquo longoque ductu contra Galeni placitum caluariam perforare, atque adglandis cerebri pituitam excipientis latera porrigi retulimus.In libro de Venarum et Arteriarum sectione. Ab his namque arterijs, quas reticularem plexum Galenus efformare docuit, non minimæsoboles tenuis membranæ processibus suffultæ, per humillimas dextri sinistrique uentriculi sedes ingrediuntur, tandem secundum totum uentriculorum progressum in illorum amplitudinem incedentes. Verum præter has arterias, etquarto quem ego ita nuncupaui duræ membranæ sinuuas quoddam sub eo corpore quod testudinis cameræ’ue instar arcus extructæ imaginem refert, ac nobis cameratum appellatur, in anteriora cerebri per communem dextri sinistrique uentriculi cauitatem, seu potius tertium cerebri uentriculum contendit. Hoc uas tandem induos ramos bipartitum, uno ad dextrum, altero ad sinistrum uentriculum diffunditur, et eius loci arterijs commixtum,rete efformat, quod ab extimi fœtus inuolucri imagine nomen inuenit. Ab aëre itaque in cerebrum ingresso, ac uitali illo spiritu ob frequentes sane anfractus ad cerebri usus magis magisque adaptato, in cerebri dextro sinistroque uentriculis, et ipsorum mutua concauitate

×Forme archaïque pour cumprimis.