Libellus de Dentibus
9

quam foeminis, et iis, qui longioris uitæ sunt, quam qui breuioris(9, 2), fortasse minus recte existimauit. Posteriores rem hanc clarius explicantes, triginta duos uiris, triginta mulieribus assignant. cuius quidem dissensionis causam puto ego ad solos maxillares esse referendam : quia in hominibus incisorum et caninorum numerus perquam raro, maxillarum uero frequenter immutatur. ideoque quum de molaribus agemus, hac etiam de re disputabimus.

Dentium sedes, dispositio, interuallum, et uincula. Cap. IIII.

Quum de uniuerso genere et magnitudine ac numero dentium abunde scripserimus ; ordo expostulat, ut de situ agamus. sunt uero a nobis sedes, dispositio, interuallum, uincula, ac demum articuli species diligenter considerandæ. (9, 19)Humanorum sedes est extremus tantum utriusque maxillæ ambitus. quanquam multis belluis, sicut fere cunctis piscibus, palatus(9, 21) quoque ac lingua, et nonnullis aliis uenter pro sede sunt, et quæ ruminant, ut Anatomici omnes scribunt. inferiorem tantum ordinem dentium habent(9, 23). quod tamen non ita intelligendum est, ut quispiam hoc sermonis genere deceptus, putet eas superioribus dentibus prorsus carere, sed illis tantum, qui ad superius labrum pertinent. homo ab utroque horum animalium genere situ dentium plurimum discrepans, eorum numero comprehenditur, quæ ἀμφώδοντα, (9, 30)quia utrinque dentes habent, a Græcis nuncupantur. cuius generis etiam sunt, et quæ a deuoranda carne σαρκοφαγοῦντα, (9, 32)et quæ a solidis

×(9, 2) Dentes habent uiri triginta duos, mulieres autem triginta. Gal.lib. de nat.et ordi.cuiuslibet corp.
×(9, 19) Dentes humani uno ordine in utraque maxilla collocati sunt. Gal. de usu part.lib.11.cap.8
In utroque osse, scilicet maxillæ et malæ, dentes continentur. Gal. in Hipp.lib.de artic.com.2.tex.com.2
Dentium pars maxillæ, pars superiori ossi malarum hæret. Corn. Cels.lib.8.cap.1
In mala dentes continentur, quorum postremus terminus Galeno est sutura ipsi et ossi sphenoidi communis.Malam autem unum os esse non putat, sed linea inter caninum, et incisorem sibi proximum diuidi. Insuperque os, quod incisorum alueolis assignat, modo unum, modo geminum esse dicit. lib.de ossib.cap.1.2.4. et lib.11.de usu part.cap.20. De qua re in ossium examine abunde disputatum est.
×(9, 21) Piscibus compluribus in lingua etiam dentes insunt, et in palato, Arist.de histo.animal.lib.2.cap.13. et de part.animal.lib.3.cap.1
Crustatorum et locustæ eorum et cancrorum stomachum excipit uenter, in quo locustæ, et cancrorum nonnulli dentes alios habent, quoniam superiores illi secare non satis queunt. Arist. de part.animal.lib.4.cap.5
×(9, 23) Animalium alia sunt utrinque dentata, alia altero dentium ordine carent. Quæ enim cornua gerunt, hæc non dentata utrinque sunt, quippe quæ primoribus maxillæ superioris careant dentibus. Quanquam sunt nonnulla, quæ et cornubus uacent, et utrinque dentata non sint, ut cameli. Arist.de histo.animal.lib.2. cap.1
Animalia, quæ ruminant, inferiorem tantum dentium ordinem habent (scilicet ad labrum pertinentes) Gal.in Hipp.lib.de artic.com.1.tex.com.27
Quodlibet animal superioribus carens dentibus, plures uentriculos obtinet, et omnino ruminat. Et parum infra cornigeris magna ex parte superiores dentes abesse nouimus. Gal.de admin. anat.lib.cap.3
×(9, 30) Animalia, quæ utrinque dentes habent, ἀμφώδοντα græce nuncupantur. Gal.in Hipp.lib.de artic.com.1.tex.com.27
×(9, 32) Animalia, quæ carnem uorant σαρκοφαγοῦντα vocantur, tam superioribus, quam inferioribus dentibus utuntur. Gal.ibidem.