Libellus de Dentibus
44

raro, ut ab Hippocrate(44, 1) loco miraculi recitetur. Quod uero fracti dentes, quamuis si naturalem statum retineant, fere semper augeantur, pristinam tamen magnitudinem non recipiant, haud inopia alimenti, sed uitio partis accidit. et enim nutrimento pars, quæ existit, augetur, et conseruatur ; si deficiat, non reparatur denuo, nec formatur. Scissura et erosio ob easdem ferme causas non coalescunt : nec de dentibus et unguibus fissis, qui exempli causa a nonnullis adducuntur, par iudicium est : quoniam præter quam, quod ungues molles sunt ac tenues, altero etiam plano subiectis partibus adhærescunt, indeque fit, ut materia undique attrahi ac diffundi possit. Hæc de materia dentium ex Principum Anatomicorum sententia abunde sufficiunt : si quem tamen iuuat ea, quæ in dissectione apparent audire, is quæso animo mihi non perturbato adsit, et quæ enarro attente consideret.

Dentes, tum qui primo oriuntur, tum qui renasci creduntur, in utero formantur. Cap. XV.

Diuinus Hippocrates, qui tametsi artem medicam morte præuentus perficere non potuit : tamen ut peritus architectus, et diligens agricola firmissima eius fundamenta posuit, atque optima semina iecit(44, 27) : primos dentes a uictu in utero nasci ante omnes alios scripsit. cuius ego authoritate compulsus, hac de re certior fieri cupiens, plures abortiuos foetus secui, et diligentissime demum obseruaui, eisque dentes in utero nasci uerum esse deprehendi. in pueris autem recens natis, alios

×(44, 1) Vide infra cap.30.annot.94.21 et 23. ex Hipp.de morb.uulg.lib.4.pag.437.uer.1 et pag.439.uer.10
×(44, 27) Primi dentes nascuntur a uictu in utero. Hipp.lib.de carnib.pag.58.uer.18