Libellus de Dentibus
80
Quo modo dentium substantia sensus particeps fiat, et num ab omni tangibili qualitate pariter afficiatur. Cap. XXVI.

Cæterum dentes siue ob solam nerui ad radices eorum cohærentiam, ut Galenus(80, 10) asserere uidetur, siue harum quoque membranarum beneficio sentiant, quomodo dura ac spissa eorum substantia sensus particeps fiat, haud potest facile explicari. Idem author, qui si dentium concauitatem non prorsus ignorat, exacte tamen haud nouit : neruosque ac uasa exteriori in parte iungi cum eis arbitratur ; hac de re ne uerbum quidem facit. Ego quanquam certam demonstrationem non habeo; coniectura nihilominus adducor, ut suspicer neruum, qui in concauitatem dentium penetrat, in minutissimos surculos diffusum cum intima ipsorum substantia, quæ mucosa est initio generationis commisceri : ea enim quemadmodum nonnullæ plantarum radices in lapidem commutantur, deinceps magna ex parte in os formata causa est, ut dentes cum neruis facilius consentiant : atque hac ratione etiam sensus participes fiant. Asserunt aliqui dentium materiam magis ad carnis, quam ossis naturam declinare, qui quidem rem probabiliorem facerent(80, 29), nisi dubia sibi concedi uellent. Aretæus putat dentes et ossa, quamuis spissa et dura sint, per ingenitum tamen calorem uiuere et sentire. Addimus nos dentes spiritum animalem longe melius, quam cætera ossa intra se recondere, tum quia contra

×(80, 10) Per eadem (scilicet foramina, quæ sunt in anteriori sede maxillæ inferioris) elabuntur reliquiæ neruorum, qui dentium sedibus adhærescunt ; a quibus gingiuæ, dentes ipsi, et membranæ ambientes sensum accipiunt. Gal.de admin.anat.lib.4.cap.3
Vide supra cap.24.annot.73.23.plura ex Gal.lib.11 de usu part.cap.7.et 8. et ex lib.5.de comp.medic.loc.cap.8. et 9. Ex Melet.lib.de nat.homin.et Actuar.lib.2.cap.10.et lib.6.cap.7
×(80, 29) Quod dentes et ossa peringenitum calorem uiuant et sentiant, uide infra annot.82.25.ex Aret.de sign.etcau.diutur.morb.lib.2.cap.12.de arthritide.