PrésentationMode d’emploiServices associésRéutilisations

Liste des chapitres

Catalogue des ouvrages en relation avec celui-ci
Liste des pages de ce livre | Le contexte médical de la révolution scientifique Cliquez ici pour telecharger tout ou partie de ce document au format Adobe PDF (Acrobat) PDF

Liceti, Fortuneo. De spontaneo viventium ortu
Vicetiae : ex typ. D. Amadei ; apud F. Bolzetam, bibliopolam patavinum, 1618.

 
Nombre de pages : 369            1-369
[sans numérotation] [Page de titre]
[sans numérotation] Epistola
[sans numérotation] Errata
1 Index
1 Praefatio, in qua propositi utilitas, et summa necessitas ostenditur; occasio scribendi, et modus tractationis explicatur
3 Liber Primus, in quo aliorum omnes opiniones examinantur. Recensentur, ac in ordinem rediguntur sententiae de proposito expendendae. Caput Primum
4 Prima opinio Cardani statuentis nullum esse finem spontaneae viuentium originis; sed ea temere, casuque produci. Cap. II. Conuellitur allata sententia, ostendendo sponte nascentia non fortuito, casuue fieri, sed gratia finis determinati. Cap. III
5 Diluuntur Cardani argumenta, ostendendo viuentia sponte genita fieri semper ex materia determinata, et non praeter intentionem agentis particularis. Cap. IV
6 Occurritur aliae rationi, demonstrando viuentia sponte genita obtinere illam perfectionem, quae fini est necessaria. Cap. V
7 Secunda opinio Theophili Zimarae dicentis viuentia sponte gigni ne frustra sit disposita materia; et ideo secundaria ratione a Natura intendi. Cap. VI. Expenditur Zimarae sententia, ostendendo sponte genita non oriri per accidens; non ex secundario naturae instituto; non ne materiae ad animationem disposito frustra sit. Cap. VII
8 Respondentur argumentis Zimarae, ostendendo quo fine differant viuentia sponte genita a viuentibus semine ortis; quae ratio nominis, quae perpetuitas, et quae multitudo insit sponte natis. Cap. VIII
9 Marcelli placitum asserentis viuentium ortum spontaneum esse ob unam uniuersi perfectionem. Cap. IX. Examinatur propositum dogma, ostenditur que uniuersi perfectionem, ac decus non esse finem, cuius gratia viuentia sponte nascantur. Cap. X
10 Satisfit rationibus oppositis, ostendendo quomodo in finali caussa differant rerum perfectarum, et imperfectarum species; et viuentia non esse partes uniuersi. Cap. XI. Lactantij sanctio statuentis finem spontanei viuentium ortus esse humanae sapientaie exercitationem. Cap. XII
11 Proposita sententia cribratur , ostendendo quae sit habitudo animi ad corpus: quomodo erga mala, et bona se habeat sapientia; et mala non esse finem. Cap. XIII
12 Satisfit argumentis Firmiani, demonstrando viuentia sponte nascentia non esse mala hominibus proposita; nec eorum finem esse humanae sapientiae exercitationem. Cap. XIV
13 Hieronymi Gabucini sententia fuit, viuentia sponte nasci ad aeris purgationem, et salubritatem. Cap. XV. Trutinatur allata opinio, monstrando sponte genita viuentia non consumere materiam putridam, nec aerem purgare; sed potius tetra lue inquinare. Cap. XVI
14 Occurritur argumentis oppositis, explicando qua ratione Natura maiorem curam habeat nobiliorum; non sinat ese ociosam materiam putrem; ac vermes se habeaut in ventre; atque in uniuerso. Cap. XVII
15 Caesalpini placitum dicentis viuentium spontaneam originem esse tum ut initio mundi animantiae physicae gigni potuerint; tum ut peste, vel igne, vel diluuio abolitae animatorum species omnes naturaliter regenerari valerent. Cap. XVIII
18 Examinatur Doctissimi Caesalpini sententia, et ostenditur primam omnium animalium originem spontaneam esse non potuisse; viuentium speciem ullam spontanea generatione perpetuam seruari non posse; et homines, aliaque infra hominem sita praestantiora bruta spontaneo exortu non prouenire ulla ratione valere. Cap. XIX
20 Respondetur argumentis obiectis, et primo desumpto a prima omnium animalium origine ab initio mundi. Cap. XX
21 Soluitur secunda Caesalpini ratio ducta ab aeternitate specierum seruanda, vel omnibus iniuiduis animantium peste, aut igne, aut Diluuio consumptis. Cap. XXI
24 Diluitur tertia Caesalpini ratio deprompta ab origine spontaneae viuentibus perfectioribus adscripta; et primum exependuntur vetustiorum Philosophorum, Poetarum, ac vulgi placita de proposito. Cap. XXII
27 Auicennae sententia de ortu hominum spontaneo in secundam confirmationem allata expenditur. Cap. XXIII
28 Magni Alberti opinio de hominum spontanea origine in eandem probationem proposita expenditur. Cap. XXIV
29 Quomodo caelum concurrat ad viuentium procreationem; unde soluitur tertia confirmatio de ortu hominum spontaneo. Cap. XXV
31 Quarta confirmatio de ortu hominum spontaneo examinatur, desumpta a modo, quo natura res procreare consuenit. Cap. XXVI
33 Quinta confirmatio spontanei hominum ortus expenditur ab eo desumpta, unde generabilium species aeternitatem nanciscantur. Cap. XXVII
34 Sexta confirmatio spontanei ortus hominum petita ex humanis figuris in belluis, ac lapidibus enodatur aperiendo talium figurarum caussas. Cap. XXVIII
36 Septima confirmatio conuellitur desumpta a constellationibus viuentium generationem respicientibus. Cap. XXIX
37 Octaua ratio diluitur, petita ex proportione inter Solem, et parentes intercedente in pangendis animalibus. Cap. XXX
38 Nona ratio explicatur desumpta ex dicto Aristotelis de ortu hominum ex verme. Cap. XXXI
39 Decima ratio dissoluitur ex Aristotele allata alicubi dicente quae semine gignuntur, eadem sponte posse oriri. Cap. XXXII. Undecima ratio tollitur educta ex eo, quod Aristoteles de hominibus e terra natis protulit. Cap. XXXIII
40 Duodecima ratio soluitur explicatione problematis, quo Aristoteles agit de ortu magnorum animalium in magnis mutationibus. Cap. XXXIV
42 Proponitur opinio dicentium caussam formalem spontaneae viuentium generationis esse putredinem. Cap. XXXV
43 Proscinditur allata opinio probando formalem caussam spontanei viuentium ortus non esse putredinem. Cap. XXXVI
44 Diluuntur argumenta, quae prius ostendere videbantur putredinem esse formam ortus spontanei viuentium; ac primum desumptum ex germinatione lecti defossi. Cap. XXXVII
45 Soluitur altera ratio petita ex modo, quo docet Aristoteles animalia fieri in ijs, quae putrescunt. Cap. XXXVIII
46 Diluitur alia ratio petita ex interpretatione Magni Alberti ad cum textum Aristotelis. Cap. XXXIX. Tollitur aliud argumentum ex Aristotele desumptum referente ortum animalium spontaneum in caliditatem putrefacientem. Cap. XL
47 Ex Aristotele dicente animalia creari vel siccis humescentibus, vel humidis siccescentibus, non haberi putredinem esse formam spontaneae viuentium generationis. Cap. XLI
48 Alia ratio explicatur ducta ex ortu ostreorum ab Aristotele promulgato. Cap. XLII
49 Diluitur ultima ratio, declarato celebri problemate Aristotelis de viuentibus ortis e semine nostro putrescente, ac ex alijs excrementis. Cap. XLIII
50 Alterea opinio Plutarchi, Magni Alberti, et Vallesii dicentium formalem caussam spontaneae viuentium generationis esse coctionem. Cap. XLIV
51 Coctionem non esse formam spontanei viuentium ortus, sed praeuiam dispositionem materiae: Quare proscinditur allata opinio. Cap. XLIV
53 Occurritur argumentis dudum allatis in confirmationem proscissae opinionis; primumque petito a mutatione, quae fit in coctione Cap. XLVI. Coctionem ea relatione, qua putredini comparatur in habitudine ad mistum, non sortiri rationem formae generationis: unde tollitur alia ratio. Cap. XLVII
54 Tertia ratio diluitur desumpta ex generatione fruticis e semine. Cap. XLVIII. Quartae rationis desumptae ex ortu vermium cum coctione, solutio. Cap. XLIX
55 Quinta ratio tollitur adscribens ortum spontaneum animalium calori coquenti. Cap. L. Satisfit sextae rationi, quae a fine coctionis, et generationis desumitur; coctionisque finis detegitur. Cap. LI
57 Septima ratio diluitur ostendendo materiam diuersa ratione per coctionem a calore, et per generationem ab efficiente primario terminari. Cap. LII
59 Octauae rationi respondetur, ostendendo quomodo Aristoteli plurima constent a caliditate, quae concoxerit. Cap. LIII. Theophrastum non assentiri dicentibus coctionem esse formam spontanei viuentium ortus. Cap. LIV
60 Bonamicum non suffragari opinantibus spontaneae viuentium generationis caussam formalem esse coctionem. Cap. LV
61 Materiam, ex qua proxime generantur viuentia, quae sponte nascuntur, vulgo, et Scaligero esse substantiam putrem. Cap. LVI
62 Proscinditur allata sententia; et primum ostenditur materialem caussam spontaneae viuentium generationis uniuersim sumptae non esse putridam corpulentiam. Cap. LVII
63 Nullum viuens sponte ortum, etiam in rebus putrescentibus, genitum esse Aristoteli ex putri materia. Cap. LVIII
64 Materiam spontaneae viuentium generationis non esse substantiam putridam, eo quia putredo sit dispositio materiei praecedens generationem. Cap. LIX
65 Putredinem non esse in materia spontaneae viuentium generationis tanquam priuationem: exercitatio cum subtilissimo Scaligero. Cap. LX
67 Diluuntur argumenta euersae opinionis, et primo desumptum a communi placito. Cap. LXI. Tollitur alia ratio fulta dicto Aristotelis asserentis viuentia sponte nata gigni cum putredine. Cap. LXII. Tertiae rationi ex Aristoteleo dogmate deductae occurritur. Cap. LXIII. Quarta ratio tollitur ex Aristoteleo itidem placito desumpta. Cap. LXIV
68 Materiam proximam spontaneae viuentium generationis Ianduno, et Mercenario esse humidum, quod ex misto putrescente dissoluitur, ac segregatur. Cap. LV. Spontanei viuentium ortus materiam absolute non esse humidum ex re putrescente segregatum. Cap. LXVI
69 Soluuntur rationes euersam opinionem roborantes, explicata sententia Aristotelis, Auicennae, et Costaeide materia viuentium genitorum in re putri. Cap. LXVII. Spontanea generatione orta viuentia non habere ullam caussam effectricem propriam, et proximam; sed solum remotam, et communem statuunt Paullus Venetus, et Conciliator. Cap. LXVIII
70 Proposita sententia conuellitur, ostendendo nil fieri posse a caussa remota, et communi sine proxima, et propria; caelestiaque in spontaneo viuentium ortu caussae proximae vices non adimplere. Cap. LXVIIII
71 Argumentis Conciliatoris occurritur, insinuato vero discrimine inter viuentium generationem spontaneam, et non spontaneam intercedente: explicataque ratione eius, quod est sponte, seu a seipso exoriri. Cap. LXX
72 Affertur opinio Scoti dicentis viuentium sponte natorum animas non aliunde quam a summo Deo proxime prouenire. Cap. LXXI
73 Expenditur allata sententia; ostenditurque caussam effectricem proximam spontaneae viuentium generationis non esse Deum. Cap. LXXII
75 Ratio prima Scoti expenditur, ac ex rei natura patefiunt omnes caussae efficientes, a quibus subordinatis viuentia sponte nata suas animas varia ratione sortiuntur; ac primum explicatur quomodo a Deo, et ab Intelligentijs, et a caelo promoueatur spontanea generatio. Cap. LXXIII
76 Id, a quo semen prouenit, aut semini proportionale, ut habeat rationem caussae tribuentis animam genito animanti: unde tollitur alia obiecto Scoti. Cap. LXXIV
77 Semen, et proportionale ut sit imperfectius viuente ex eo generationem habente; et quomodo quid gignere possit aliud seipso perfectius. Cap. LXXV. Semini demendam non esse rationem generantis, quia sit instrumentum, et medians inter generans, et genitum. Cap. LXXVI
78 Semen, et proportionale non esse deturbandum a genere caussae effectricis, quia cedat in materiam geniti viuentis. Cap. LXXVII
79 Semini, ac proportionali non esse interdicendam rationem principij generatiui, eo quod non sit in instanti generationis, et internum genito. Cap. LXXVIII
80 Secunda expenditur ratio Scoti deprompta ex eo, quod est, ab uniformi agente naturali in materiam uniformem non posse generari viuens, et compositum difforme. Cap. LXXIX
81 Spontaneae, ac nonspontaneae viuentium generationis discrimen non esse a varietate agentis aequiuoci, et nonaequiuoci; unde soluitur alia Scoti ratio. Cap. LXXX
82 Quomodo seminum virtutes appellentur Diuinae; unde quarto ratio Scoti examinatur. Cap. LXXXI
83 Expenditur quinta ratio petita ex discrimine inter efficiens per essentiam, et per participationem. Cap. LXXXII
84 Ultima ratio desumpta ex modo, quo formae oriuntur a Iunioribus proposita examinatur et estenditur quid sit formas educi de finu, ac potestate materiae. Cap. LXXXIII
85 Themistij, et Auicennae opinio statuens caussam effectricem proximam viuentium sponte nascentium esse Intelligentiam separatam infra Deum. Cap. LXXXIV
87 Proposita opinio Auicennae, Themistijque proscinditur; ostendendo caussam effectricem proximam spontaneae viuentium generationis non esse Intelligentiam separatam. Cap. LXXXV
88 Themestij, et Auicennae rationes diluuntur, ac speciatim prima deducta ex similitudine generantis cum re genita. Cap. LXXXVI
89 Secunda ratio expenditur, quae animam a corporeo agente nulla ratione produci posse constituit; et eundem omnino modum essendi, et operandi confitetur. Cap. LXXXVII
91 Tertia ratio Auicennae diluitur, ostendendo an a corpore anima procreari valeat. Cap. LXXXVIII. Ut forma rei generandae praese possit, et se habeat ad generationem, et ad generans: an idem seipsum generare possit: unde occurritur quarta rationi. Cap. LXXXVIIII
92 Quintae rationis satisfit petitae ex habitudine operationis ad essentiam, et ex discrimine agentis materiam disponentis, et dispositae formam impertientis. Cap. LXXXX
94 Sexta ratio examinatur, ducta ex discrimine inter agens per essentiam, et id quod alia ratione operatur. Cap. XCI
96 Septimae rationi occurritur, depromptae ex differentia inter agens, seu mouens primum, et non primum intercedente. Cap. XCII
97 Octaua diluitur argumentatio, deprompta ex peculiari modo, quo caussa efficiens prima vim secundis tribuit operandi. Cap. XCIII
98 Nonae rationi respondetur, desumptae ex habitudine primariae caussae ad secundarias. Cap. XCIV. Decima ratio dissoluitur, petita ex Aristotele dicente ab Intelligentia naturam dependere. Cap. XCV
99 Philoponi, Virgilij, Macrobij, et Leonici sententia decernens animas eorum; quae sponte gignuntur, oriri proxime ab anima Mundi. Cap. XCVI
100 Animam mundanam non esse caussam effectricem proximam spontaneae viuentium originis, unde illorum animae immediate proueniant. Cap. XCVII. Diluuntur argumenta proscissae opinionis; ostendendo ab anima mundi vitam soli mundo inesse, non viuentibus nostratibus; nec proxime ab ea oriri sponte nascentia; sed solum ut a caussa remota, et communi. Cap. XCVIII
101 Platonicorum seniorum, et Marcelli opinio decernens caussam effectricem proximam spontaneae viuentium generationis esse Ideam. Cap. XCIX
102 Expenditur allata Platonicorum sententia, et ostenditur Idea non esse caussa spontaneae viuentium generationis. Cap. C
103 Soluuntur Platonicae, Marcellianaeque rationes; ostenditur que generabilium formas fieri ab efficiente materiali. Cap. CI
104 Auerrois opinio dicentis caussam effectricem proximam spontaneae viuentium generationis esse caelum, seu caeli calorem. Cap. CII
105 Conuellitur Auerrois opinio, demonstrando caelum, eiusue calorem non esse caussam effectricem proximam spontaneae viuentium generationis. Cap. CIII
107 Secunda ratio Auerrois non attingit verum discrimen ortus spontanei a non spontaneo; quod elicitur ex traditis. Cap. CV. Quomodo virtutes seminis se habeant ad animam; quae actu in eo inesse ostenditur, et in materia viuentium sponte gignendorum: ex quo tollitur tertium Auerrois argumentum. Cap. CVI
108 Quomodo semina sint prolifica per calorem; quiue sit iste calor; unde insit semini: et qui calor operetur in spontaneo viuentium ortu, et quomodo: ex quo soluitur Auerrois postrema ratio. Cap. CVII
109 Magni Alberti sententia statuens caeleste lumen esse caussam proximam sponte nascentium originis, et animarum effectricem. Cap. CVIII. Conuellitur allata Magni Alberti sententia ex rei natura, et ex ipsius doctrina. Cap. CIX
110 Magni Alberti ratio diluitur, ostendendo a lumine Lunae proxime non gigni ostrea. Cap. CX. Diui Thomae sententia decernens caussam effectricem proximim spontanei animantium ortus esse motum caeli. Cap. CXI
111 Expenditur opinio Diui Thomae; ostenditur que caelum motu suo non esse caussam effectricem proximam spontanei vivientium ortus. Cap. CXII. Diui Thomae rationes explicantur, ostendendo quomodo a caelo gignantur viuentia sponte nascentia; seu quomodo in virtute caeli omnia subcaelestia efficientia operentus; ac ut caelo insint omnes formae subcaelestium, ut in agente. Cap. CXIII
113 Fernelij sententia statuens viuentia sponte nascentia gigni a caelestibus influentijs immediate. Cap. CXIV. Opinio Fornelij exploditur; ostendendo influentias caeli non esse; non promouere spontaneam viuentium generationem; ac in eas nullum effectum resolui debere. Cap. CXV
114 Argumenta Fernelij diluuntur; ubi de tractione magnetis a polo; ferri a magnete; palearum ab electro vulgaris opinio conuellitur; magnetemque ad polum sponte conuerti; ferrum ad magnetem; paleas ad electrum sponte accurrere demonstratur. Cap. CXVI
116 Exercitatio cum acutissimo Scaligero de motu magnetis ad polum, ferri ad magnetem, et palearum ad electrum. Cap. CXVII
117 Picolominei sententia decernens viuentia sponte nascentia proxime gigni a spiritu facto vi luminis, ac motus caelestis. Cap. CXVIII. Opinio Picolominei expenditur, ostendendo spiritum caelestem non esse caussam effectricem proximam spontaneae viuentium generationis. Cap. CXIX
118 Diluuntur argumenta Picolominei, ostendendo quem spiritum, et qua ratione posuerit Aristoteles in spontanea viuentium generatione. Cap. CXX
119 Alexandri, Olympiodori, Cardani, ac vulgi opinio statuens caussam effectricem proximam spontanei viuentium ortus esse calorem, speciatimque ambientis. Cap. CXXI
120 Olympiodori, et sociorum opinio proscinditur, ostendendo calorem nullam esse caussam effectricem proximam animarum viuentium sponte nascentium. Cap. CXXOO
122 Occurritur argumentis Olympiodori, ostendendo quomodo calor tum balans e morientibus, tum in ambiente vigens inseruiat spontaneo viuentium ortus. Cap. CXXIII
124 Cardani rationibus respondetur; ostendendo calorem ambientis non generare viuentia; non esse ijs genitis naturalem; non esse animam; et quomodo generatio, et corruptio ab eodem agente proueniat. Cap. CXXIV
126 Flaminij rationes perpenduntur, ostendendo calorem caelestem Aristoteli non esse ab elementari distinctum spontaneae viuentium generationis autorem; nec esse multiplicis naturae, ut esse decet variorum viuentium effectorem. Cap. CXXV
128 Ouidij, et iuniorum rationibus occurritur; explicando qua ratione lumen, et motus promoueat ignis generationem; et calore vita nitatur. Cap. CXXVI
129 Ianduni opinio statuens animantia sponte nascentia gigni a parte calidiore rei putrescentis. Cap. CXXVII. Proscinditur allata sententia ostendendo sponte nascentia non fieri a parte calidiori substantiae putrescentis. Cap. CXXVIII
130 Diluuntur Iandani rationes, explicata proportione seminis ad rem putrem, et viuentis sementiferi ad caelum. Cap. CXXIX. Archangeli sententia decernens animantium sponte nascentium caussam effectricem esse calorem tum ambientis, tum rei putrescentis in virtute substantiae operantem. Cap. CXXX. Connuellitur proposita opinio, demonstrando a nullo calore in virtute caelorum produci posse viuentia sponte nascentia. Cap. CXXXI
131 Soluuntur argumenta obiecta, explicata habitudine disponentis caussae ad formas dispositae materiei conciliantem. Cap. CXXXII. Senecae, Marci Tullij, ac Ficini sententia decernens caussam effectricem proximam spontaneae viuentium generationis esse animam terrae, et aquae, seu eius elementi, in quo viuentia sponte nascuntur suas ideas in tali anima obtinentia. Cap. CXXXIII
134 Proposita Senecae, ac Ficini opinio expenditur, ostendendo caussam spontaneae viuentium generationis effectricem proximam non esse animam ullius elementi. Cap. CXXXIV
136 Respondetur primae rationi Senecae, ac Ciceronis; ostendendo quomodo terra nonuiuens nostratibus viuentibus alimentum exhibeat; et animarum plena dicatur. Cap. CXXXV
138 Substantia vivens ut a substantia accidente gigni dicatur; unde alterea Ficini ratio explicatur. Cap. CXXXVI
139 Tertia Ficini ratio diluitur, petita a natura tum qua agunt caussae naturales; tum determinante caussas efficientes proximas ad certos effectus. Cap. CXXXVII
140 Terram non habere animam ideis viventium sponte nascentium praeditam; neque in ideis naturam arti esse consimilem; unde soluitur quarta Ficini ratio. Cap. CXXXVIII
141 In terra quomodo insint efficientia proxima spontaneae viuentium terrenorum generationis: ex quo soluitur quinta Ficini ratio. Cap. CXXXIX
142 Elementorum formas de materia non educi; nec eorum qualitates ad colores, figuras, vitamque deduci a natura vitali, quae sit elementorum anima: unde soluitur sexta Ficini ratio. Cap. CXL. Mirabiles operationes in corpore, atque in animo factas a plerisque mistis, etiam inanimis, longe aliam habere caussam, quam elementi animam: unde soluitur septima Ficini ratio. Cap. CXLI
143 Mundo animam habente, non ideo necessarium esse singulis elementis animam inesse: Quare soluitur octaua Ficini ratio. Cap. CXLII. Terrae animam rationalem non inesse; nec opera terrae humanis esse pulchriora; etsi terrena quaedam animalia sint rationalia; idemque de ceteris elementis esse iudicium: unde soluitur nona Ficini ratio. Cap. CXLIII
145 Motum elementorum naturalem ad propria loca non esse effectum animae illorum. Quo nititur decima Ficini ratio. Cap. CXLIV. Elementa tota esse animata ex eo non colligi, quod eorum partes in animalibus vitam obtineant: unde soluitur postrema ratio Ficini. Cap. CXLV
146 Io.Grammatici, Vallesii, aliorumque putantium animantia sponte nascentia gigni a concursu variarum caussarum vel essentiali, vel fortuito, et accidentali. Cap. CXLVI
147 Philoponi opinio expenditur; Vallesiana proscinditur; ostendendo sponte genita obtinere caussam effectricem proximam; et non oriri per accidens a concursu caussarum fortuito. Cap. CXLVII
148 Rationes Vallesii examinantur; ostendendo quae casu nasci nequeant; et speciatim quae sit caussa proxime generans metalla, et lapides. Cap. CXLVIII
150 Alterea Io. Grammatici opinio proponitur asseuerantis animantia sponte nascentia gigni ab animae vegetalis facultate generatrice, remanente post obitum animae aliquantisper in cadaueribus. Cap. CXLIX
151 Conuellitur allata sententia, demonstrando facultates animae sine animae substantia non esse, nec operari; nec sola facultate vegetantis animae gigni animalia. Cap. CL. Rationes Philoponi explicantur; ostendendo quomodo mortuorum pili, et ungues augeantur; et carnes sentiant, ac tremant. Cap. CLI
153 Liber secundus, In quo ex rei natura inuestigantur caussae proximae Spontanei viuentium ortus uniuersim sumpti. Praefatio. Attexens dicta dicendis. Generatio viuentium nostratium in supremas sui species distribuitur. Cap. I
155 Quo consistat natura Spontanei viuentium ortus; et unde spontanei nomen acceperit. Cap. II
156 Quid habeat commune spontaneus ortus cum alijs speciebus generationis, sine cum ortu nonspontaneo. Cap. III
157 Afferuntur discrimina, quibus viuentium generatio spontanea disterminatur a nonspontanea. Cap. IV
159 Quot, quaeque caussae ad exactam notitiam spontanei viuentium ortus inquirendae sint. Cap. V
160 Quisnam ordo seruari debeat in theoria caussarum spontanaeae viuentium generationis. Cap. VI. Quotuplex, quaeque sit finalis caussa in spontaneo viuentium ortu explicanda. Cap. VII
161 Explicatur externus, et internus finis cui natura spontaneam viuentium generationem instituit. Cap. VIII
162 Affertur internus, et externus finis, cuius gratia fit spontanea viuentium generatio. Cap. IX
163 Spontaneae viuentium generationis forma quotuplex, quaeque a nobis consideranda sit. Cap. X. Explicatur vera caussa formalis spontanei animantium ortus definitione communissimae viuentium generationis. Cap. XI
166 Elicitur eadem caussa formalis ortus animantium spontanei ex definitione spontaneae viuentium generationis. Cap. XII
167 Materialis caussa, ex qua proxime fiunt, quaecunque in viuentium genere sponte nascuntur, ex rei natura expromitur; et primum materia propositi proxima a communi, et remota segregatur. Cap. XIII
168 Materialis caussae proximae spontanei viuentium ortus primum attributum indagatur, quod est priuatio proprie illam determinans ad formam sponte gignendi: ostenditurque talis materia esse mistum iam vita functum. Cap. XIV
169 Confirmatur materiam proximam spontanei animantium ortus esse cadauer, in quo insit anima, ut in vase, non animans. Cap. XV
171 Alterum attributum essentiale materiei proximae spontanei viuentium ortus explicatur, nempe ultima eius dispositio, qua ad subeundam animam ut sui formam apparataur ; eaque ostenditur esse concoctio. Cap. XVI
172 Caussa efficiens proxima spontanei viuentium ortus inuestigatur; primumque illius fundamentum ponitur ex Aristotele, omnes substantias naturales, ac speciatim viuentia sponte nascentia fieri ab agente uniuoco. Cap. XVII
173 Alter locus Aristoteli confirmantis omnes substantias fieri ab uniuoco. Cap. XVIII. Tertius locus Aristotelis docens omnia viuentia, et speciatim sponte nascentia fieri ab agente uniuoco. Cap. XIX
174 Quartus locus Aristotelis omnia naturalia generari ab uniuoco efficiente esseuerantis. Cap. XX
175 Quintus locus Aristoteleus aperiens omnia fieri ab uniuovo. Cap. XXI. Sextus locus Aristotelis patefaciens omnia, et speciatim sponte nascentia fieri ab uniuoco. Cap. XXII
176 Septimus locus Aristotelius constituens omnes substantias fieri ab uniuoco. Cap. XXIII. Octauus locus Aristotelis probans omnes substantias fieri ab uniuoco. Cap. XXIV
177 Nonus locus Aristotelis ostendens omnes animantes ab uniuoco gigni. Cap. XXV
178 Efficiens uniuocum spontanei viuentium ortus esse animam eiusdem speciei cum illa, quae animat sponte natas animantes. Cap. XXVI
179 Uniuocum efficiens animantium sponte nascentium esse animam in eorum materia degentem. Cap. XXVII. Formas in materia bifariam esse posse; et ut actus in materia; et ut locatum in vase. Cap. XXVIII
180 Formas accidentales esse valere in subiecto ut in vase, nihil illi conciliantes. Cap. XXIX
181 Formam analogice dictam de genere substantiae in materia esse posse velut in vase, et de calcis ardore ab aqua. Cap. XXX. Formas substantiales assistentes in materia subdita contineri posse, velut in vase, illi nil tribuentes. Cap. XXXI. Formam totius appellatam esse posse in sua materia, ut in vase, nil illi praestantem. Cap. XXXII
182 Formam substantialem informantem in materia esse valere, velut in vase, cui nihil tribuat. Cap. XXXIII. Rationalem animam in corpore contineri posse, ut in vase, ipsum non actuando. Cap. XXXIV
183 Animam vegetalem, et sentientem in corpore, ut in vase, contineri posse, ipsum non viuificantes, ex rei natura demonstratur. Cap. XXXV
184 Formam, et animam, a qua ut ab efficiente uniuoco proxime generantur animantia sponte nascentia, praexistere in eorum materia, seu in cadauere, ut in vase, nihil ad eam conferendo, colligitur ex rei natura, et ex illustri loco Aristotelis. Cap. XXXVI
187 Unde, qualis, et quomodo cadaueri, seu materiei communicetur anima, quae est efficiens uniuocum proxime generans viuentia sponte nascentia, in eorum materia, velut in vase, delitescens. Cap. XXXVII
188 Animam in cadauere, ut in vase, latentem esse agens uniuocum viuentis sponte gignendi, non quia sit eiusdem speciei solum cum anima illius; sed quia ipsa eadem numero se se illi in animam est exhibitura. Cap. XXXVIII
189 Efficiens caussa proxima spontanea viuentium generationis ex antehabitis elicitur, et explicatur. Cap. XXXIX
191 Accidentalis forma spontanei viuentium ortus, sine internus modus, quo allatae omnes caussae spontaneam animantium generationem promouerit, ex Aristotele aperitur. Cap. XL
192 Definitio exactissima spontanei viuentium ortus omnes illius caussas comprehendens affertur, et explicatur. Cap. XLI
194 Liber Tertius, In quo ex rei natura explicantur omnes spontaneae animantium generationes ad singulas eorum species reuocatae. Praefatio. Attexens dicta dicendis; et legendorum methodum promulgans
195 Distribuuntur animantia sponte nascentia in suas species supremas. Cap. I. Tubera, et fungos esse corpora viuentia. Cap. II
197 Tubera, et fungos in viuentium genere spontaneo exortu constitui. Cap. III
198 Tuberum, ac fungorum ortus spontaneus generatim explicatur. Cap. IV. De communi generatione tuberis. Cap. V
199 De ortu Misy, Ceraunij, Ebenique fossilis in genere tuberum. Cap. VI. De speciali ortu ceruini tuberis. Cap. VII
201 Fungorum ortus in supremas species distribuitur. Cap. VIII. De triplici ortu fungorum ex ligno. Cap. IX
202 Duplex origo fungorum ex terra surgentium explicata. Cap. X
203 Explicatur triplex origo fungorum ex lapide nascentium. Cap. XI
205 Spontanea stirpium generatio distribuitur in suas species supremas. Cap. XII
206 Inde, et quomodo sortiantur animam plantae sponte genitae de terra pullulantes. Cap. XIII
207 De stirpium spontaneo exortu ex fimo. Cap. XIV
208 Detegitur spontaneus ortus plantarum ex lapide, ac speciatim Corallij, et aliarum marinarum stirpium. Cap. XV
209 De spontaneo exortu terrenarum stirpium ex lapidum superficie. Cap. XVI
210 De triplici ortu caprifici, et aliarum plantarum lapides spontanea sui pullulatione findentium. Cap. XVII
211 Superior sententia confirmatur illustri loco Aristotelis. Cap. XVIII
212 De ortu palmae, fici, atque cupressi e testa et populi e rimis marmorum. Cap. XIX
213 De ortu imaginis plantarum in Borsycite, et Dendrachate lapide; frugum et filicum in alijs petris. Cap. XX
214 De ortu musci herbae virescentis in centro crystalli. Cap. XXI. De quadruplici spontanea herbarum origine ex aquis. Cap. XXII
215 De spontaneo stirpium triplici exortu ex niuibus. Cap. XXIII
218 De spontaneo plantarum ortu ex plantis consimilibus. Cap. XXIV. De spontaneo plantarum ortu ex lachryma exercitatio cum Scaligero. Cap. XXV
219 Oriri multas plantas e stirpibus dissimilis speciei. Cap. XXVI
220 Origo stirpium ex alienis quadruplex detegitur, duplici spontanea explicata. Cap. XXVII
222 De spontaneo exortu stirpium ex animali viuo; ac speciatim de ortu ederae ex cornibus viuentis cerui. Cap. XXVIII. De spontanea generatione hordeacei culmi in vesica hominis. Cap. XXIX
223 De ortu spontaneo spicae furris e naso mulieris. Cap. CXXX. De duplici spontaneo exortu musci, et algae in dorso balenae, et cancrorum testis. Cap. XXXI. Ge gemina spontanea origine stirpium ex animalium cadaueribus; ac speciatim de ortu corallij ex humano craneo; et asparagorum ex cornu arietis. Cap. XXXII
224 De spontaneo, et nonspontaneo plantarum ortu e metallis. Cap. XXXIII
225 Quot, quaeque sint Zoophytorum genera. Cap. XXXIV. De spontanea spongiarum, urticarum, aliorumque marinorum plantanimalium generatione. Cap. XXXV
226 De duplici nonspontaneo, et triplici spontaneo exortu molae in utero feminarum. Cap. XXXVI. Distributio spontanei ortus animalium brutorum mediae, ac infimae fortis. Cap. XXXVII. De spontaneo exortu animalium ex igne. Cap. XXXVIII
227 De spontaneo vermium ortu ex niue. Cap. XXXIX
229 De spontaneo animalium ortu ex aere, seu ex nubibus, ac rore. Cap. XL
230 De spontaneo animalium ortu ex aquis. Cap. XLI. De spontaneo animalium ortu e metallis. Cap. XLII
231 De spontaneo animalium ortu ex terra, seu luto. Cap. XLIII
233 De spontaneo vermiculorum ortu ex tuberibus, et fungis. Cap. XLIV. Oriri multas animalium species in stirpibus, ac lignis viuentibus. Cap. XLV
235 De quadruplici spontaneo exortu animalium ex plantis adhuc viuentibus. Cap. XLVI. Animalia multiplicis naturae, ac speciatim aues e stirpibus, ac lignis corruptis exoriri. Cap. XLVII
237 Britannicae conchae anatiferae
238 Quot, quibusque modis animalia e stirpium cadaueribus sponte oriantur; seu de quadruplici ortu spontaneo animalium e plantis corruptis. Cap. XLVIII
239 De spontanea generatione animalium e plantarum succis. Cap. XLIX
240 De spontaneo exortu murium, et anguillarum, ac omnino animalium ex animalibus viuentibus eiusdem speciei. Cap. L
241 Sponte nasci pleraque animalia ex viuente animali diuersae speciei; ac de serpentibus Hebraeorum pulchra. Cap. LI
244 Quotuplex, quaeque sit animalium origo spontanea ex animali diuersae speciei exercitatio cum Scaligero. Cap. LII
245 De spontanea generatione animalium ex diuersae speciei animalium excrementis excretis. Cap. LIII
246 De ortu spontaneo animalium ex cadauere viuentium eiusdem speciei. Cap. LIV
247 De ortu animalium spontaneo ec cadauere animalis diuersae speciei. Cap. LV
249 De ortu spontaneo animalium intra solidissima saxa. Cap. LVI
251 Liber Quartus, In quo diluuntur omnes dubitationes superioribus dogmatibus negocium facessentes. Praefatio. Attexens dictis dicenda. Operis inscriptio defenditur: Exercitatio cum acutissimo Scaligero. Cap. I
253 Operis argumentum non esse fictitium, sed reale; ac pleraque viuentia sine vero semine a seipsis exoriri, et ab interno efficiente produci. Cap. II
254 Utilissimam, ac necessariam esse difficilium, atque adeo spontanei animantium ortus accuratam explicationem. Cap. III. Cur viuentium sponte natorum quaedam possint sobolem sibi similem procreare; quaedam solum dissimilem; et alia nullam. Cap. IV
255 Mortuorum resurrectionem non esse naturalem, sed pure miraculosam. Cap. V
256 Gigantum immanaem altitudinem haud esse fabulosam. Cap. VI
259 Elementa in indiuiduo esse generabilia, et corruptibilia et secundum partes, et secundum totum; aeterna vero eadem esse in specie solum. Cap. VII
262 Suppositiones in scientia fieri posse falsas, et impossibiles. Cap. VIII. Contraria quaelibet esse in eodem genere quomodo accipiendum sit. Cao. IX
263 Coruptibile qua ratione semper durare queat. Cap. X. Marina, et alla esse bruta quamplura humanam effigiem habentia. Cap. XI
264 Coctio quae ab externo calore fiat, et quae ab interno exercitatio cum Vallesio. Cap. XII
265 Lumbricorum generationem in stomacho non fieri, sed in intestinis. Cap. XIII
266 Nauium puppes appium, et laurum germinare potuisse. Cap. XIV. Ut formae substantiales suscipiant magis, et minus. Cap. XV
268 Deum Optimum esse formam uniuersi, ac mundi animam, exercitatio cum Ficino. Cap. XVI
270 Ferrum magnete non trahi; sed ad magnetem sponte accurrere: exercitatio cum Fracastorio. Cap. XVII
272 Viuentibus omnibus nostratibus alimentum, et vitam esse in terra, et aqua; non in aere, vel igne. Cap. XVIII. Bruta nulla oriri virtute incorporea in feminam a masculo transfusa. Cap. XIX
273 Sponte nascentia viuentia vere non gigni ullius interuentu seminis Aristoteli. Cap. XX
274 Viuentia sponte nascentia eiusdem speciei esse valere cum ijs, quae semine, coituque procreantur. Cap. XXI
278 Generans ut possit esse caussa interna. Cap. XXI. Externum efficiens disponens materiam in ortu spontaneo, formam generans in non spontaneo locum habere. Cap. XXIII
279 Nil esse generabile, aut corruptibile per accidens, licet aliqua generentur, et corrumpantur per accidens. Cap. XXIV. Ad exactam generationis notitiam oportere nouisse caussam finalem. Vap. XXV
280 Sponte natorum utilitatem esse magnam hominibus: exercitatio cum Firmiano. Cap. XXVI. A singularibus pendere posse speciei aeternitatem. Cap. XXVII
281 Aqua in nubibus, et in terrae visceribus ut gignatur ab efficiente uniuoco.Cap. XXVIII. Sponte nascentia oriri ab uniuoco agente nullibi negat Aristoteles. Cap. XXIX. Alter locus geminus Aristotelis explicatur apparenter oppositus uniuocationi generantis substantiam. cap. XXX
282 Lolium ex tritico natum ut ortum habeat ab agente uniuoco. Cap. XXXI. Anima spontaneum ortum promouens ut uniuoca sit cum toto viuente sponte genito. Cap. XXXII
283 Formam substantialem in materia esse, ut in vase, nihil actuantem, an sit nouum dogma. Cap. XXXIII
284 Sponte nasci nihil ex viuente nobiliori. Cap. XXXIV. Forma ut possit in speciem deteriorem degenerare. Cap. XXXV
285 Forma in re putri degens quae sit effectrix animantium inde sponte nascentium; et qua adueniente forma gignendi viuentis aboleatur. Cap. XXXVI. Animam pristini viuentis vegetalem, ac sensitricem permanere posse in cadauere, non autem rationalem, haud negat ullibi Aristoteles. Cap. XXXVII
286 Lapides, filices, capilli veneris, lingua ceruina, et mulae ut habeant generationem ab uniuoco agente. Cap. XXXVIII. Fungos, et tubera etsi nil ex se generent, viuere tamen. Cap. XXXIX
287 Tubera, et fungos non crescere a calore terrae, ut pili in cadaueribus, exercitatio cum Magno Alberto. Cap. XL
288 Tubera, et fungos oriri sponte, sed non ex putri. Exercitatio cum Picolomineo. Cap. XLI
289 Cortices cur arguant vitam in tubere, ac fungo; non in lapide. Cap. XLII. Fungos, ac tubera nullo semine gigni, sed sponte semper. Cap. XLIII
290 E saxis plantas sponte oriri. Exercitatio cum Scaligero. Cap. XLIV
291 Corallium non oriri in terra molli; sed substantiae durissimae lapidum adnasci. Cap. XLV
292 Quomodo tandiu, et in tam paruis corpusculis, quales sunt pulueres, permaneat anima spontaneam viuentium generationem effectura. Cap. XLVI. Figurae plantarum in lapidibus a natura fictae a quo efficiente proxime pendere dicendae sint. Cap. XLVII
293 Exhalatio ut concrescere queat, et comprehendere formam plantarum. Exercitatio cum Scaligero. Cap. XLVIII
294 Planta ut possit esse, quae folijs, et radice careat. Exercitatio cum eodem Scaligero. Cap. XLIX
295 Gummi esse plantarum excrementum. Exercitatio cum Scaligero. Cap. L
296 In flammis oriri posse, ac viuere animalia. Exercitatio cum Mercuriali, Matthiolo, Cardano, et Olympiodoro. Cap. LI
300 In niuibus oriri sponte, ac viuere posse vermes. Exercitatio cum Mercuriali. Cap. LII
301 Salamandrae origo ut ex aquis esse valeat, eaque spontanea. Cap. LIII
302 Mures an sint animalia perfecta, et quomodo. Exercitatio cum Cardano. Cap. LIV. Aseres ex arbore nasci posse. Exercitatio cum Magno Alberto. Cap. LV
303 Vermes in aluo pueri fieri ex intestinorum tunica. Exercitatio cum Aetio. Cap. LVI. Apes non fieri ex melle, nec ex rore. Exercitatio cum Cardano, et Scaligero. Cap. LVII
305 Oua, et semina viuere, ac in se habere vim genitalem; non autem praeparare materiam ad recipiendam animam a caelo. Exercitatio cum Iunioribus. Cap. LVIII. Contemplationem spontaneae viuentium generationis non esse despiciendam ob utilitatem. Cap. LIX
307 Quomodo forma in praestantiorem speciem attolli valeat. Cap. LX
308 Quomodo ex metallis plantae prodire valeant ortu spontaneo: Exercitatio cum Scaligero. Cap. LXI. Sanguinis generatio ut non sit coctio; fiatque in coctione; utque coctio fiat a calore substantifico. Cap. LXII. Efficiens caussa spontanei viuentium ortus quo sensu dicta sit esse anima. Cap. LXIII
309 Forma praecedens ut disponat materiam ad futuram. Cap. LXIV
310 Forma generans sponte nascentia ut non migret de una in aliam materiam. Cap. LXV. Viuentia quae non habeant cibi exitum. Plinij locus illustratus: et castigatus. Cap. LXVI
311 Planta agniferas non esse ita gratis inter fabulosas adnumerandas. Cap. LXVII
313 Crystali originem esse ex aqua congelata. Cap. LXVIII
315 Contrariorum uno existente in rerum natura, non oportere alterum existere. Cap. LXIX. Creationem latuisse Aristotelem, ac physice nosci non posse. Cap. LXX
317 Caelum esse corpus naturale. Cap. LXXI
319 Vitis ut aureos capreolos tulerit; deque metallorum semente, atque augmentatione. Cap. LXXII
320 Forma substantialis, at speciatim anima sentiens, ac vegeta, ut existero possit antequam compositum producatur. Cap. LXXIII
321 Effectus casuales, et fortuiti ut possint vere dici semper fieri ab efficiente uniuoco, et ab aequiuoco. Cap. LXXIV
322 De animalium intra saxa nascentium materia; et de natorum alibi petrificatione. Cap. LXXV
323 Peroratio totius Operis. Cap. LXXVI
[sans numérotation] Index
Nombre de pages : 369            1-369