PrésentationMode d’emploiServices associésRéutilisations

Liste des chapitres

Catalogue des ouvrages en relation avec celui-ci
Liste des pages de ce livre | Le contexte médical de la révolution scientifique Cliquez ici pour telecharger tout ou partie de ce document au format Adobe PDF (Acrobat) PDF

Liceti, Fortunio. De ortu animae humanae
Genuae : in aedibus J. Pavonii, 1602 , 1602.

 
Nombre de pages : 479            1-479
[sans numérotation] [Page de titre]
[sans numérotation] [Dédicace]
[sans numérotation] Io. Baptista Pinellus in excellentiss. Doctoris Fortunii Lyceti. Libros De Ortu Animae Humanae
[sans numérotation] [Dédicace]
[sans numérotation] Index, et series Capitum
1 Praefatio. In qua habetur universae Tractationis Propositum, Ordo, Divisio, Necessitas, atque Utilitas
3 Liber Primus. In quo omnes aliorum opiniones cum suis fundamentis afferuntur, allatae confutantur, et ad oppositiones respondetur. Prima proponitur opinio dicentium totam animae humanae naturam esse simplicem Intellectum immediatè a Deo creatum, et quadragesima die à conceptionis initio corpori iam organizatio infusum. Cap. Primum
7 Confutatur allata opinio, ostendendo faetum in utero antequam sortiatur intellectum à Deo, aliud genus animae ab alio agente nactum fuisse. Cap. II
13 Respondetur argumentis obiectis: ex quo monstratur animalia nutriri posse sine multiplici coctione alimenti. Cap. III
19 Affertur secunda Opinio Avicennae, dicentis animae nostrae partem rationalem proximè oriri à Cholcodea, à qua et prodeunt partes eius ratione carentes, sed mediante femine, quo utitur, tanquam instrumento. Cap. IV
21 Expenditur Opinio Avicennae, et ostenditur semen in generatione hominis non subire vices instrumenti, quo Cholcodea proxime uti debeat. Cap. V
23 Satisfit rationi oppositum; imo ea retorquetur ad hominem, monstrando maiorem esse similitudinem, inter animas rationis expertes, et agens materiale, corruptibileque; quam inter eas, et Cholcodeam Avicennae. Cap. VI
25 Adducitur Opinio Platonicorum existimantium animae humanae partem intellectiuam immediatè à Deo summo prodire: partes vero irrationales a Dijs iunioribus oriri. Cap. VII
29 Platonicorum sententia expenditur, ostendendo vegetalem, et sentientem animam in nobis, non â superis, sed à Parentibus originem habere. Cap. VIII
31 Soluuntur Platonicorum rationes, interpretando multa obscura loca veterum, monstrandoque; Deos iuniores, quicunque; illi sint, esse efficientia remota, non autem proxima vegetalis, ac sensualis animae. Cap. IX
43 Promulgatur opinio quarta Fernelij arbitrantis Animae Humanae partem tum Rati onalem, tum ratione vacantem à caelo mediante spiritu foetui in utero degenti communicari. Cap. X
55 Fernelij placita trutinantur, probaturquè nullam animi nostri partem sic à coelo pendere: multaquè loca Aristotelis explicantur: ostenditurquè quomodo Sol haec inferiora illuminet, quod in exemplum affertur. Cap. XI
66 Diluuntur argumenta Fernelij, ostendendo Deum, ac coelum esse efficientia remota animae nostrae vegetalis, ac sentientis, non proxima: et monstrando spiritum, caloremquè naturalem in nobis a coelo non esse, sed elementarem omnino. Cap. XII
78 Exponitur Opinio Quinta ex Pomp. Et alijs iudicantibus animae humanae partem et rationalem, et irrationalem, originem ducere à Parentibus, non à superis. Cap. XIII
86 Examinatur Opinio Hierardi, et Pomp. proposita, demonstrando animi nostri partem rationalem proximè oriri, non à Parentibus, sed à Superis, eamque, non esse ullo modo quantam per accidens. Cap. XIV
90 Resoluuntura adversariorum rationes, ostendendo mentem humanam esse omnino indivisibilem, ac immaterialem, non in universum corpus extensam, sed in praecipua corporis parte residentem, nec à Parentibus ortam. Cap. XV
103 Recensetur opinio asserentium vegetalem, ac sensitricem animae nostrae partem genitam esse, dum essemus in utero, ab anima materna sibi similem animam quoad gradus irrationales gerante in humano conceptu. Cap. XVI
107 Ponderatur dicta opinio, et ostenditur ab anima materna nullo modo posse generari animas mortales foetus in utero degentis. Cap. XVII
116 Tolluntur argumenta obiecta, ostendendo tum in quibus foetus possint assimilari Patri, ac Matri; tum quomodo non semper agentia physica generent sibi simile; tum in omni generatione viventium esse distinctionem sexus; tum plantas omnes maris naturam habere, quarum foemina communis est terra. Cap. XVIII
127 Septima Opinio Portij, et aliorum dicentium foetum in utero primis quadraginta diebus vivere beneficio animae maternae, tanquam partem ac fructum corporis materni, in partu vero foetui animam remanere sibi communicatam a materna divisa penes gradus mortales ad partitionem subiecti. Cap. XIX
130 Conuellitur superior sententia demonstrando foetum in utero non vivere beneficio animae maternae, sed alterius sibi propriae, neque esse ullo modo partem corporis materni. Cap. XX
135 Enodantur obiecta ratiocinia, ostendendo foetum non esse verè fructum matris; neque necessario, qua nutritur, eadem anima sibi alimentum concoquere. Cap. XXI
140 Recitatur octava opinio Alberti Magni dicentis Animae nostrae partes ratione carentes nobis indi immediatè à semine; non quidem ceu ab agente principali, sed tanquam instrumento operante in virtute patris, qui est agens principale. Cap. XXII
141 Alberti sententia destruitur, demonstrando semen non posse in generatione agere ut purum instrumentum in virtute Patris. Cap. XXIII
144 Alberti obiecta infringuntur, probando semen similitudinem non habere cum proiectis ab extrinseco, neque cum instrumentis artis. Cap. XXIV
146 Nona opinio Pernumiae dicentis vegetalem, ac sentientem animam foetus genitam esse ab anima seminis, ceu ab agente principali. Cap. XXV
150 Pernumiae sententia reijcitur, probando semen non acquirere animam à partibus universis in digestione ultimi alimenti; nec aliam à sua animam foetui communicare posse. Cap. XXVI
155 Respondetur argumentis in oppositum, ostendendo semen cedere in materiam geniti, et tamen facere sicuti quae ab arte, et aliquo modo esse, atque dici posse hominè. Cap. XXVII
158 Decima Opinio Aristotelis legitur in capite tertio, et in quarto secundi de Generatione, animalium, quae tractatio dividitur in quinque contextus. Cap. XXVIII
165 Affertur circa primum contextum expositio Io. Grammatici dicentis Aristotelem in eo nihil aliud sibi velle, quam animam humanam in foetu primum edere operationes plantales, deinde animales, tandem vero humanas. Cap. XXIX
166 Exploditur interpretatio Philoponi, demonstrando totam animam humanam non indi foetui simul, nec simpliciter prius sedere actiones plantales, deinde animales, tandem humanas; et hic agi de foetu in utero, qui nec animales, nec rationales edit actiones. Cap. XXX
173 Soluuntur argumenta Philoponi, demonstrando operationes vegetales non fieri ope organorum rudium, quae primum fabricentur a vi formatrice: non absolutè praecedere sensualibus, et rationalibus: hasque non indigere instrumentis corporeis. Cap. XXXI
177 Expositio alia primi textus ex D. Thoma dicente foetui quidem primum indi animam vegetalè, procedente tempore sensualem; demum rationalem; sed ubique priorem corrumpi ad ortum posterioris. Cap. XXXII
178 Conuellitur allata sententia D. Thomae, monstrando mentem non posse corpori uniri immediatè, atque animam humanam non esse simplicem substantiam. Cap. XXXIII
184 D.Thomae argumenta soluuntur, declarando quomodo plures formae possint esse in composito, et quomodo privatio, seu forma prior corrumpatur adventu, seu etiam ortu formae posterioris. Cap. XXXIV
188 Declaratur primus contextus, in quo Aristoteles docet generationem hominis fieri tum interuentu animae vegetalis, quae prima omnium in foetu reperitur, tum ortu sensitiuae, quae procedente tempore in conceptum recipitur: tum demum aduentu rationalis. Cap. XXXV
193 Proponitur quaedam secundi textus expositio, qua dicunt aliqui Aristotelem in eo probare animam sensitricem non oriri à Parentibus mediante semine. Cap. XXXVI
194 Refutatur dicta expositio, monstrando ex Aristotele animam sensualem inesse foetui à Parentibus mediante semine, et hoc non esse indignum cui associetur talis anima. Cap. XXXVII
195 Respondetur ab obiectam rationem, declarando quomodo Natura soleat inuicem connectere res valdè diuersas. Cap. XXXVIII
196 Affertur alia eiusdem textus Expositio ex Pomp. et Alexandreis dicentibus in hoc textu Aristotelem nomine Mentis intelligere, non partem animae humanae, sed mentem divinam, cuiusmodi est intellectus agens. Cap. XXXIX
198 Expenditur haec expositio, et probatur Aristotelem hic nomine mentis non posse intelligere mentem divinam, sed necessariò intelligere partem animae nostrae rationalem. Cap. XL
202 Pomp. Et Alexandri ratio illa iam pridem putata insolubilis exactissimè expenditur, et ad hominem retorquetur, monstrando Intellectum humanum ad speculandum non uti corpore. Cap. XLI
212 Recensetur alia huius loci explicatio ex Portio afferente Aristotelem hîc nomine mentis intelligere, non intellectum potentia, qui nihil est antequam intelligat; sed intellectum in actu, cuius solius omnis actus tum primus, tum secundus ab extrinseco est. Cap. XLII
217 Confutatur Expositio Portij, demonstrando verius quodnam sit id, unde prodeunt actus cuiusque, non esse nihil antequam intelligat, neque a Natura, quomodo ipse ait. Cap. XLIII
224 Portij argumanta diluuntur, ostendendo foetum in utero tum alimentum suscipere non solùm per umbilicum, verùm etiam peros: tum primo quadragenario sortiri animam et sensualem, et rationalem: necnon declarando obiectam Aristotelis sententiam, puta, mens nihil est antequam intelligat. Cap. XLIV
232 Expositio Averrois dicentis Aristoteli mentem humanam esse infimam Intelligentiarum abstractarum, seipsam dum generamur nobis communicantem; ideoque solam foetui extrinsecus aduenire: quum sentiens, et vegetalis anima nobis à caelo insit sed utente parentibus, ac semine ceu instrumentis, quo fit ut non extrinsecus. Cap. XLV
235 Confutatur Expositio Averrois, ostendendo animas vegetalem, ac sentientem in nobis non oriri a coelo utente parentibus, ac semine ut instrumentis, neque hîc Aristotelem agere de mente, quae abstracta existens, et unica, omnibus hominibus assistat, quorum corpore, ut organo, utatur ad intelligendum obiecta intelligibilia. Cap. XLVI
239 Averrois obiecta tolluntur, monstrando mentem esse tum formam informantem, et tamen cognoscere universalia, dici corpori non mistam, separatam, et actum nullius corporis; tum multiplicata ad numerum individuorum speciei humanae, et nihilominus homines multos idem intelligere posse, inuicem doceri, et alter alterum intelligere. Cap. XLVII
243 Expositio textus 2 in quo Aris. docet foetum antequam edat actiones quascunque, habere animam illam unde prodeunt in potentia secunda, quae est cum actu primo; et animas ratione carentes in eo fuisse genitas, quum sola mens extrinsecus tandem illi accedat, nullo mediante corpore. Cap. XLVIII
250 Explicato contextui comparatur 26 tex. 2. Phys. In quo docens Aristoteles quousq; Physicus possit considerare formam, explicat unde, et quomodo anima humana oriatur, dicens, Homo hominem generat et Sol. Cap. XLIX
258 Glossatur tertius contextus, in quo Aristoteles ostendit quomodo anima rationalis ante foetum ab aeterno subsistat, quauè ratione semen et a Patre sortiatur animam vegetalem, ac sentientem; non autem rationalem: et ubi foetus animam produxerit, in eo non remaneat tanquam pars. Cap. L
266 Exponitur quartus contextus, in quo docet Aristoteles semen, dum in utero adiungitur menstruo sanguini, in eo generare animam irrationalem, atque ita conceptum fieri. Cap. LI
269 Interpretatur quintus contextus, in quo Aristoteles demonstrat partem animi nostri vegetalem nobis indi, dum fimus, a Matre: sensualem autem ab ipso Patre. Cap. LII
272 Explicata Aristotelis Opinio summariè proponitur, quae est rationalem animam in nobis immediatè à Deo pendere; sensitricem à Patre mediante semine; vegetalem verò à Matre. Cap. LIII
275 Examinatur Aristotelis Opinio, ostendendo animam rationalem non extitisse ante corpus; nullumquè aliud ab elementari corpus habere, animam verò sensitiuam foetus non esse numero diversam ab ea, quae est in semine; et vegetalem non habere ortum a Matre. Cap. LIV
286 Soluuntur Aristotelis rationes, ostendendo aliquid ortum posse esse immortale: semen fieri partem foetus: et non esse parem rationem de foetu, ac de ouo subuentaneo. Cap. LV
295 Liber Secundus, in quo ex propria sententia explicatur Unde, Quomodo et Quando Anima humana habeat Originem. Animam Humanam non esse simplicem substantiam, sed actum essentialiter compositum ex anima Vegetali, Sensitrice, et Intellectiua. Cap. Primum
308 Non ab uno, et eodem agente prodire totam animae humanae substantiam. Cap. II
310 Agens peculiare, unde proximè oritur irrationalis pars animae humanae esse hominem, qui Parens est. Cap. III
312 In generatione hominis faeminam non esse agens, unde primum motus principium, nec merè patiens; sed caussam adiuvantem, et inseruientem masculo, qui propriè subit rationem agentis, ac generantis. Cap. IV
315 Semen habere in se vim procreatricem, seu vivificatricem conceptus; et formatricem partium illi necessariarum; atque ex consequenti animam. Cap. V
320 Semen pollere non solùm anima vegetali, sed etiam sensitrice: cuius opera, absque eo, quòd regatur ab Intelligentia non errante, vivificat conceptum, et efformat membra. Cap. VI
326 Monstratur animam irrationalem, quae in semine est, oriri ab anima Patris quoad partes ratione carentes in emissione seminis multiplicata, et divisa ad partitionem subiecti. Cap. VII
330 Ostenditur tum unde, quo modo et quando animae humanae portio et vegetalis, et sensualis, quae in foetu est, illi reuera insit; tum quomodo, et quando fiat conceptus, et in eo formentur partes. Cap. VIII
334 Unde, Quomodo, et Quando oriatur, et foetui adueniat pars animae humanae rationis compos. Cap. IX
341 Liber Tertius, in quo proponuntur, et enodantur magis arduae difficultates, quae contra sententiam Autoris adduci possunt. Quid obijci possit adversus ea, quae De Ortu Animae humanae in superioribus ex propria sententia disputavimus. Cap. Primum
350 Foetum in utero sibi alimentum trahere non solùm per umbilicum, sed etiam per os; nec reclamare Aristotelem; unde tollitur prima dubitatio. Cap. II
355 Cur foetus, antequam in eo formentus membra, in utero maneat, et statim ijs in ipso efformatis, ipse ex utero non prodeat; quare soluitur difficultas secundo loco proposita. Cap. III
360 Quòd Mens in profunda meditatione ad speculandum non utatur sensibus, neque sensuum instrumentis; et cur in ecstati sensus omnes ferientur à suis operationibus. Quare soluitur tertius nodus. Cap. IV
364 An in somno, dum sensus ligati sunt, Mens quae ab ijs turbatur potius quàm adiuuetur ad speculandum, sua exerceat munia, et ita occurritur quartae oppositioni. Cap. V
366 An mens ad speculandum impellatur ab appetitu, an ipsa ex seipsa as id moveatur; et si ad hoc ab eo dirigitur, an dici possit ad intelligendum uti sensu unde tollitur quinta instantia. Cap. VI
370 Utrum Mens Aristoteli sit ab aeterno, et utrum ipsa eadem adiuncta foetui sensualem animam habenti, et imposterum retinenti, dicatur advenire enti in actu, an in potentia; et ita diluitur sexta, et septima dubitatio. Cap. VII
373 Productionem hominis non esse alterationem, sed generationis verae, ac propriae speciem unde soluitur octava ratio. Cap. VIII
377 An spiritus, calorque noster innatus sit simplicis, an potius multiplicis naturae. Et utrum ex eius simplicitate necessariò colligi possit animam item esse simplicem essentiam. Quocirca respondetur ad nonam difficultatem. Cap. IX
380 Utrum anima sit forma totius compositi animalis, non autem partium eius sigillatim; an potius totum animal, et unaquaeque illius pars, eadem forma polleat. Quare satisfit decimae obiectioni. Cap. X
385 An irrationalis pars animae nostrae sit divisibilis ad partitionem subiecti; et cur oua subuentanea extra alvum ovipari non vivant, sicut in eo; unde satisfit undecimae dubitationi. Cap. XI
386 Quomodo Pater possit suo semini in coitu communicare partem suae animae irrationalem, non communicato Intellectu; si unica in homine est anima; Quare soluitur duodecima oppositio. Cap. XII
393 Cur in Homine id contingat ut in semine eiaculato permaneat animae suae pars rationis expers, ea verò similiter non permaneat in alijs quibusque partibus à corpore abiunctis. ex quo respondetur decimaetertiae dubitationi. Cap. XIII
395 An senserit Aristoteles semen esse principium materiale eorum, quae semine propagantur; et ita soluitur decima quarta dubitatio. Cap. XIV
398 Quomodo seminis anîma sit eadem numero cum ea, qua pollet foetus in utero; et quomodo ab ea sit numero, ac genere diversa unde diluitur decima quinta obiectio. Cap. XV
400 An semini una tantùm sit anima, an multae si una quomodo ex eo simul possint eadem conceptione constitui, et animari plures foetus et ita dissoluitur nodus decimus sextus. Cap. XVI
401 Quomodo anima seminis ab anima parentis ortum habeat. Unde respondetur ad instantiam decimam septimam. Cap. XVII
403 Quae sit caussa hominis efficiens; Nec non Quomodo genitura, sine semen sit excrementum ac vile. Ex quo respondetur ad argumentum decimum octavum, et decimum nonum. Cap. XVIII
405 Quomodo semen famuletur generationi; Quare soluitur vigesima oppositio. Cap. XIX
406 An semini tota in sit anima perfecti animalis, nec ne. An seminis anima sit eiusdem naturae, ac perfectionis cum anima orti ex eo; an non. Quare tollitur vigesima prima difficultas. Cap. XX
410 Qua ratione semen, quod est materia generandi animalis, se habeat ad illud: an scilicet eius formam, an potius privationem obtineat, et Quomodo. Ex quo respondetur ad vigesimam secundam rationem. Cap. XXI
414 An semen sit corpus organicum, nec ne et Quomodo anima sit actus corporis organici. Unde tollitur dubitatio vigesima tertia. Cap. XXII
417 An semen habeat animam actu, an potentia et Quomodo verè dici possit semen habere animam in potentia. Quare diluitur vigesima quarta ratio. Cap. XXIII
420 Quae forma nihil operans ociosa valeat, ac frustra, et quae non Quocirca respondetur ad argumentum vigesimumquintum. Cap. XXIV
421 Quid sit corpus potentia vitam habens et utrum semina, et fructus sint corpora potentia vitam habentia et ita soluitur oppositio vigesima sexta; Cap. XXV
426 Cur si semen est pars animalis, idquè animatum parte illius animae, quae est forma totius animalis: semine eiaculato et animal ipsum, et eius anima non mutiletur. ex quo satisfit dubitationi vigesimae septimae. Cap. XXVI
428 Conclusio totius Operis, et Excusatio Autoris. Caput ultimum
[sans numérotation] Index
[sans numérotation] Mention typographique. Ex-libris
Nombre de pages : 479            1-479