À Jan van Beverwijk, le 13 mars 1644

Note [s]

Beverwijk b, page 230.

Iohanni Beverovicio,
Doctori Medico Dordrechtano.
Guido Patinus, Bellocavus,
Doctor Medicus Parisiensis,
S.P.D.

Vir eruditissime, et amicorum suavissime,

Breviter et libere dicam : Amoris in Te mei, neque in Me tui, non est, quod quicquam pœniteat : sed hoc unum me angit, atque male habet, quod tam raras, et parum frequentes a Te accipiam epistolas : non quod plura rerum tuarum noscere cupiam : hoc unum aveo scire, an valeas, quid agas dulcissime rerum, quid novi operis habeas in manibus, an Ideam Medicinæ ex veteribus non Medicis auctam atque locupletatam : an quid aliud novum, idemque optimum qualia sunt omnia, quæ antehac in lucem emisisti, nec alia esse puto, quæ posthac ex Te prodibunt. Si vales, bene est, ego quidem valeo, ut et Renatus Morellus, et Gabriel Naudæus, tui meique. Ingenuus, et eruditus adolescens Germanus, Brunsvicensis, Herm. Conerdingius, revertens in Bataviam, Germana fide mihi pol-


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Jan van Beverwijk, le 13 mars 1644, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1039&cln=s

(Consulté le 24/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.