À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 27 juillet 1656
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 44 ro.
Clariss. viro D. Fortunato Plempio, Medicinæ Prof. regio, Lovanium.
Suavissimam tuam accepi, vir præstantissime, in lectulo, in quo languebam quodam-
modo non tam ex desidia quàm ex mærore : languorem meum discussit et mærorem fugavit epistola
tua, lætiorem me fecit quàm antehac. Gaudeo quod valeas : et quod accepis charta-
cea illa nostra munuscula, quæ sanè præ levitate, tuam gratiarum actionem num-
quam promeruerunt. Plura mittam et majora quando volueris : imò quando jusseris :
quid enim non facerem pro viro tantæ dignationis, tantæ eruditionis, quem supra omnes sæculi
fortunatos Principes et Eminentissimos purpuratos honore et amore dignum censeo ? Nomine tuo
salutavi viros optimos, sapientissimos, doctissimos Seniores nostros, D.D. Riolanum,
Perellum, Moræum, artis nostræ heroes omni laude dignissimos : firmiter stantes in
vestigio sinceræ, legitimæque Methodi Hippocraticæ atque Galenicæ, absque
inani illa Arabum πολυφαρμακια, quæ solis ditandorumis dumtaxat pharmacopolarumis rebus adinventa videtur