À Reiner von Neuhaus, le 22 juin 1662
Note [t]
Ms BIU Santé no 2007, fo 109 ro.
rara et pretiosa. Multi amici ex eruditorum grege, gratulatoria et laudatoria
Carmina illi miserunt initio libri præfigenda ; si velles fœcundum pectus concutere,
Tu qui Roscius es/ in arte poetica, et in eandem rem 2 aliquot 1 versus pangere, 4. aut 6. summo nos beares beneficio ; quod si
feceris, Parentem et Filium fortiter obstrinxeris : age igitur Vir Cl. et si placet,
cothurnum soccum poeticum induce, ac Epistolam tuam mitte Amstelodamum, ad Sim.
Moinet, Paris. apud Elzevirios commorantem. Hoc à Te supplices petimus : Tu v.
si quid optes ex Gallia nostra, indica nobis, imò impera, et habebis me statim
obsequentem. Scriptum Parisijs, die Iovis, 22. Iunij, 1662. Tuus ex animo, et
usque ad aras
Guido Patinus, Doctor Med. Paris. et Prof. regius.