À Jan van Beverwijk, le 19 juillet 1640
Note [s]
Beverwijk a, page 154.
quicum jampridem certissimo sinceri minimeque fucati armoris vincula junctus sum ; quemque ipse toto illo tempore quo in Italia versatur usque adeo colere dignatus est, ut omnibus officiis me abunde cumularit, non modo doctis ac omni eruditione plenis Epistolis, quas non raro ad me scribit ; verum etiam egregiis illis libellis, quos a se accurate elaboratos identidem chari muneris loco Musarum ille vere amasius ad me transmittit. Ex quibus singulis unus est mihi instar omnium, nuperrimum illud syntagma de Studio Militari, quem ab omnibus doctis tantopere probatum video, præcipue a dignissimo illo hujusce rei arbitro Nicolao Borbonio, Linguæ Græcæ Ex-professore Regio. Is enim Vir litterarum omniumque literatorum vere amans, ubi vel primas ejus libri quem ad me ab Authore missum ei commendaveram, lineas delibavit, non potuit quin summopere laudaret, suoque calculo lubens approbaret ; elegantissimo nimirum Epigrammate (cujus ipse Nicolaus Borbonius mirus est atque egregius artifex) in Naudæi laudem contexto, cujus exemplar illico Romam ad amicum nostrum transmisi. Audivi et acre de illo