À Jan van Beverwijk, le 19 juillet 1640

Note [u]

Beverwijk a, page 156.

de Calculo regrediar, non possum, crede mihi, quin opusculum illud tuum summopere laudem, utpote quod et curantibus Medicis, et languentibus a Calculo ægrotis valde sit profuturum : quamobrem, Clarissimo Beverovici, hortor Te ut pergas doctissimis tuis lucubrationibus Artis nostræ gloriam illustrare et augere adversus ciniflonum atque argytarum de Paracelsi grege calumnias ; tum ut hac ratione bonorum omnium benevolentiam promerearis, tum vero ut tui nominis Gloria per universum orbem longe lateque diffundatur. Audivi præterea ab ingenuo illo juvene Te propediem editurum opus de plantis et medicamentis indigenis : quare ejusdem argumenti librum lingua nostra vernacular editum illi ostendi, cujus titulum ad Te mitto. Si speras illum aliquatenus tibi profuturum, pergratum erit mihi ut eo utaris tanquam tuo : rem sane aggrederis et jucundissimam, tuoque ingenio dignissimam, tum vero in Artis nostræ operibus longe utilissimam : si nempe tua ope, tuoque beneficio longe accitis et ab ultimis mundi finibus deportatis mercibus Medici amplius non indigebunt, sed tuto et facile natis apud se medicamen-


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Jan van Beverwijk, le 19 juillet 1640, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1037&cln=u

(Consulté le 06/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.