À Jan van Beverwijk, le 19 juillet 1640
Note [w]
Beverwijk a, page 158.
bebo, ut cujus exemplar in oculis feram. Vale igitur, mi Beverovici, eumque semper ama qui ad omnia Tibi paratissimus futurus est
Guido Patinus Bellovacus
Doctor Medicus Parisiensis.
Datum Lutetiæ Parisiorum xiv
Kal. Aug. m. dc. xl.
Ex perlecto libello tuo de Calculo quidam animo meo hærent scrupuli, quorum solutionem a Te, Vir Clarissime, expeto et expecto.
Quemnam scripsisti librum de sanitate tuenda ? Vidi duplicem editionem libri de fatali vitæ Termino, in 8 et in 4. Vidi librum de Calculo : Vidi Ideam Medicinæ Veterum ex non Medicis : sed librum hunc tuum de sanitate tuenda nunquam vidi, nec audivi.
Quidnam et ubinam scripsisti adversus nostrum Mich. Montanum, (quem Belgii olim vestri decus et ornamentum singulare Iustus Lipsius Thaletem Gallicum appellabat) super Medicinæ nostræ patrocinio, quam ille viliorem esse voluerat ? de hoc tuo opere nihil quidquam audivi.