À Jan van Beverwijk, le 19 juillet 1640
Note [y]
Beverwijk a, page 160.
quam sperare, neque optare Augustus ipse, sine ullo cruciatu et tormento, quam ευθανασιας nomine indigitare solebat. Transactus ab excessu horis xii dissectum fuit cadaver me præsente, et aliis multis. Inter cætera observatu dignissima quæ consulto annotavi (quorum omnium seriem tunc temporis in cognatorum gratiam a me exaratam ad Te mitto) et hoc unum fuit. Ren dexter (ex cujus vitio supra annos decem sævissimis doloribus Nephriticis multoties fuerat divexatus) totus putris et in tabum redactus deprehensus : in cujus media substantia et cavitate oblongum et obliquum calculum comperi angulosum et, ut ita dicam, cornicularem. Iam multum temporis erat ex quo haud dubie ren ille non solum putris et saniosus, verumetiam totus gangrænosi affectus, et corruptissimus, sui muneris nihil quidquam edebat, et propria secernendi sanguinis et seri excernendi facultate destitutus erat : qui enim potuisset obstructo meatu a grandiore Calculo, et corrupta ad eum putredinis gradum propria substantia, ut ipsius renis nihil aliud quidquam haberet præter figuram et tunicam, quæ pro renis substan-