Bartholin a, page 415.
sum et mordacem, Casp. Hofmannum ?
an quid aliud ? quidquid sit de illis, summo me
afficies beneficio, si me monueris docuerisve
quid de singulis istis opusculis habeas in mente.
Hanc quoque gratiam à Te postulo, Vir Claris-
sime. Patere quæso ut refricem Tibi memori-
am a Te antehac, Dominisque Fratribus tuis an-
te aliquot annos promissorum, nimirum O-
perum Clarissimi Parentis vestri Casp. Bartho-
lini, Hafniæ editorum, præsertim vero suæ
Physicæ, quam ardentissime desidero : quibus
singulis si addideris Instit. Medicas eruditissimi
spectatissimique Viri D. Olai Wormii, Regem
me feceris. Cura precor, et da operam ut hæc
omnia in hanc Urbem devehantur tutoque mi-
hi reddantur : quod si effeceris, et ut spero fa-
cies, gratus ero de tanto beneficio, pretiumque
libentissime refundam ei qui mihi istum the-
saurum in manibus tradiderit : aut quidquid
volueris librorum ex hac urbe pro acceptæ
gratiæ compensatione per eam viam quam
mihi indicaveris, illico mittam. Postremo
vero, fuit hic me Præside et Autore, disputa-
ta Quæstio
De Sobrietate ad longam vitam re-
quisita : ipsa Thesis omnibus placuit, præter-
quam Pharmacopæis nostris, qui de illa mihi
litem moverunt : sed misere cum illis actum
est :