À Johann Georg Volckamer, les 22 et 23 avril 1650
Note [t]
Ms Montaiglon, Collège de France, page 160 (non disponible en ligne).
vestræ Germaniæ innotesceret et communicari posset viri doctiss. Casp. Hofm[anni]
liber omnium optimus et doctissimus. Opusculi quod in manib. habeo tit[u-]
lum gaudeo Tibi probari : editionem tamen non tam citò polliceor, utpote qui ot[io]
planè caream, vix enim mihi superest aliquid temporis ab invisendis ægrotis : qui[d-]
quid autem mihi superest, totum illud impendo in scribendis ad amicos Ep
in Hollandiam, Germaniam, Italiam, Lugdunum, et alias plerasq. urbe[s]
nostræ Galliæ. Ægrotus vester pro quo antehac scripsi, hacce verna
tempestate, qua sanguis adaugetur, nona indigebit phlebotomia : téq.
ideo rogo ut de ea cogites, postea vdeb opus
est antequam ardores æstivi recurrant : ^ vix autem unquam illum/ lentum iri credo per/ topicorum usum/
qualiacumq. ea sint, nisi præeant/ et sequantur sæpiusq./ repetantur majora/ illa duo præsidia venæ/
sectio et purgatio, cum/ idonea victus ratione. Fortunet consilium nost[rum]
melior Deus, et ægro vestro sit melius, Tibiq. vir optime, ac merite,
quem toto animo deosculor ac saluto. Vale vir clariss.
Tuus totus Tibiq. addictissimus Guido
Patinus, Doct. Med. Paris.
Parisijs 23. Aprilis,
1650.