À Christiaen Utenbogard, le 27 janvier 1651
Note [w]
Brant, page 201.
Theses in eodem fasciculo invenies : ut et
carmina quædam in quosdam agyrtas et me-
dicastros venenato stibio non dumtaxat uten-
tes, sed et pessimis ægrorum rebus miserè
abutentes. Tantus hic nuper fuit, et adhuc
viget aquarum per Sequanæ alveum conflu-
xus et concursus, ex vicinorum fluminum
nimia et pene inaudita plenitudine, ut toti
nostræ Urbi summum terrorem incusserit,
validos pontes concusserit, quocum ædes
etiam ex parte prostraverit impetus suo, qui à
biduo quoquomodo imminuitur lentè tamen
et pigre admodum pro ratione necessitatis,
et civium nostrorum voto. Aliud non habeo
quod scribam : vive et vale, meque constan-
tem amicum amare perge, et Canterum no-
strum cum præsentibus salute. Vale vir præ-
stantissime.
Tuus ex animo
Guido Patinus, Bell. Doctor Me-
dicus Parisiensis, et Decanus Facultatis.
Datum Parisiis 27. Jan. 1651.