À un médecin anonyme, le 26 mai 1653
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 24 ro.
Laudes illas tuas quib. me magis onerasti quàm ornasti, non agnosco,
vir clarissime, ^ nihil enim unquam tale/ quidquam promerui : sed pronum meum in te affectum ex hac epistola cognoscas velim.
Amo te, quod meliorem et sanctiorem Medicinam amas, amores meos : adeóq. non
offendor rivalibus, ut ad ejus notitiam et familiaritatem aditum per-
multis quotidie coner aperire. Quod si tibi persuasero bona fide à me fieri,
quæ sum dicturus bono a
Sacerdos ille tuus an olim apoplecticus fuerit, nolo in dubium revocare :
certum est eum antehac doloribus nephriticis divexatum fuisse : certissimum
quoniam habeo, eum visceroso morbo laborare, et ex bilioso temperamento in melancholicam
intemperiem delapsum esse, i. calidam et siccam, quæ etiam mentis usque ad
arcem repsit, eámque quadantenus occupat : sed quæ, ut sit, in dies inva-
lescet, nisi maturè et prudenter occurratur, tum multa sæpè manu medica
Phœbique potentibus herbis, tum exquisita victus ratione in qua ejusmodi
homines plurimùm peccant, sine qua tamen irrita sunt omnia, et frustranda omnis medicatio.
Dicam ergo pro diæta : utatur multis jusculis, saporatis herbis refri-
gerantibus, acetosa, lactuca, portulaca, uvæ acerbæ succo, cichorio, lapatho
sativo, oxytriphyllo, et alijs ejus generis : ut et carnibus euchymis et eupeptis :
abstemius vivat, gaudeàtque meris abstenius undis : vinum tanquam venenum
fugiat, aut nonnisi dilutissimum bibat : vel aquam incoctam radicibus acetosæ,
fragariæ, taraxachi, etc. Abstineat ab omni cibo salso, piperato, acri, ab omnibus
lactarijs, piscibus salitis, dulciario opere, pomis, cæpis, allijs, sinapi, et alijs
ejusmodi. Multo somne sed nocturno indulgeat : exerceatur quotidie, præsertim
ante pastum : mollis ei sit alvus et lubrica, sin minus, hocce beneficium
sibi procuret per enemata frequentia, emollientia et refrigerantia ex decocto
betæ, malvæ, violariæ, parietariæ, cum melle communi. Caveat sibi ab omni pathemate
graviori, præsertim melancholico, ab ira, timore, etc. Iterum monebo in affectibus
nephreticis obnoxio vinum esse pernicissimum, imò et ipsam perniciem.
Oppressio illa partium thoracicarum sine febre cum siti vehementissima rheu-
maticus fuit affectus, à sero acri et maligno depluente ac defluente non dum-
taxat à capite, sed etiam à majoribus vasis thoracem ipsum alentibus atque
alluentibus, ipsum quoque ventriculum irrigante. Tali affectui maximè
debetur venæ sectio etiam repetita ex utraque basilica : et purgatio mediocris
ex foliis Orientalibus, medulla cassiæ, interdum etiam addito syrupo de rosis solutivo,
qui sit ab octo vel 9. mensibus confectus ; recens enim paratus purgat ad instar
scammoniatorum. Lege Commentarios D. Ren. Moreau ad Scholam Salernit.
Agarico facilè carebis, quomodocumque parato ; est enim medicamentum acre nauseatimmum,
ventriculo et visceribus inimicum, nulli apud nos usui, et à sanctioris medicinæ promercijs ablegandum. Sitim illam vehementissimam, non modò à ventriculo vel ab hepate repeto, sed etiam à præ-
fervida illa renum intemperie, per quam fit ut tam frequenter recurrant dolores nephritici.
Vide post consilia Fernelii, Doctissimi cujusdam Medici, Consilium de diversis renum affectibus :
cujus author est Simon Pietreus pater, qui obijt Parisiis anno Christi 1584. Medicamentum
illud obelijs involutum, à quo tot dejectiones prodierunt, sursum atque deorsum,
stibium fuit arte chymica paratum, venenatum sanè et planè deleterium. Vide
Casp. Hofmannum, lib. de medicamentis officinalibus pag. 692. ubi de antimonio : et