À Thomas Bartholin, le 31 juillet 1654

Note [t]

Bartholin a, page 546.

tutò possem literas meas committere. Historias
tuas Anatomicas hic habeo, pro quibus grati-
as ago tuæ humanitati. Historiam tuam Vaso-
rum Lymphaticorum
, nondum hic vidimus :
mitte quæso, ut et Commentarium de Para-
lyticis N.T.
et alia si quæ sint. Riolanus no-
ster a multis mensibus malè habet : utinam
brevi convalescat, et inchoata perficiat : præ-
sertim quod maxime habet in animo, Respon-
sem ad quendam
Curtum non tam doctorem
quam decoctorem Monspeliensem : ignarum
animal maledicentissimum et convitiosissi-
mum : ut et Tractatum de venenata Chymistici
stibii natura
, adversus tot impostores, qui nu-
per hic grassabantur, quique frequenti civium
nostrorum nece, tam sibi quam arti suæ fuso-
riæ plenissimè decoxerunt, adeo deleterium
et maleficum stibium experta est civitas no-
stra. Pecquetus hic vivit, et alteram, sed au-
ctiorem sui operis editionem procurat, novis
aliquot experimentis illustratam et confirma-
tam : postmodum reversurus in Septimaniam,
cum Episcopo suo Agathense, cui est à secre-
tis. Te vero amicorum jubar et decus, sal-
vere valereque jubeo : Vive igitur, vive atque
vale, meque ex animo amantem, et veterem
amicum


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 31 juillet 1654, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1063&cln=t

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.