À Johann Georg Volckamer, le 5 mars 1655

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 51 vo.

Unum mihi superest quod scribam, ut te faciam lætitiæ nostræ partici-
piens : venerandus Senex et amicus noster D. Riolanus regia sua profes-
sione me donavit : ejusmodi donationis sive transmissionis jus omne obtinui,
per diplomata regia quæ hîc habeo : et orationem inauguralem habui bene
longam in cathedra regia, qua primùm pedem posui in Collegio regio, sive
aula Cameracensi. Dominus Riolanus satis belle habet, quamvis non
procul absit ab anno ætatis 80. Dum licet ei per otium et valetudi-
nem, semper aliquid meditatur et scribit : speróq. futurum ut ante
annum aliquid ejus typis mandetur : quod si contingat, ad Te et amicos
exemplaria mittam. Humillimè saluto viros doctissimos DD. Conrin-
gium, Rolfinckium, Nicolaüm, et M. Hofmannum : Teq. imprimis
salvere jubeo, qui sum

Tuus ex animo Guido Patinus,
Doctor Med. Paris. et rei Ana-
tomicæ, Botanicæ atque Pharmaceuticæ
Professor regius.

Parisijs, die Veneris,
v. Martij, 1655.


Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Lettre de Guy Patin à Johann Georg Volckamer, le 5 mars 1655, note t.
Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1064&cln=t
(Consulté le 13.05.2021)

Licence Creative Commons "Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron" est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.