À Christiaen Utenbogard, le 12 janvier 1657
Note [t]
Ms BIU Santé no 2007, fo 50 vo.
et valet ; sed hybernis mensib. ab hypocausto non recedit, propter imbecillitatem
pulmonis, cui summum frigus est inimicissimum. Nunc adornat Operationes
Chirurgicas, quas subjunget suo Enchiridio Anat. et Pathol. cujus nova
Editio tertia parte adaucta circa Paschalia typis mandabitur. Hîc agitur
de 4. exercitibus colligendis, uno pro Belgio Hispanico : 2. pro Germania, adversus
Cæsarem, ut ajunt : 3. pro Italia : 4. pro Catalania : et hæc omnia adversus
domum Austriacum, cujus inaudita ambitione universums terrarum orbis concutitur
atque turbatur. Lugduni Celtarum inchoatur nova editio omnium Operum
Io. Heurnij, vestratis, in fol. et Hier. Cardani, cujus omnia opera collecta facient
sex tomos, ex quib. unus erit MS. qui numquam viderunt lucem. Tandem desino,
cùm nihil mihi supersit quod scribam. Vive, vale, et me ama.
Tuus ex animo Guido Patin.
Die Ven. 12. Ianu. 1657.