À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 9 février 1657

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 52 ro.

Clar. viro D. V. F. Plempio, regio Medicinæ Professori, Lovanium.

Vir præstantissime,

Postremam tuam post 40. ante 50. dies scriptam tandem accepi, ubinam tam-
diu hæserit, parum refert nec enim cursores omnes sunt Ladæ : supinam eo-
rum negligentiam sæpius experimur. Quæ olim annotaveram de patria
tui Avicennæ ecce mitto per indiculum : nullum illic librum ex ijs esse puto ;
qui facili negotio Lovanij non reperiatur. Utinam tua versio brevi in
lucem emittatur. Vivit in Normania quidam Medicus, floridæ ætatis,
cujus nomen non succurrit, qui tui quoq. Arabis versionem novam aggres-
sus est, ac perfecit : nunc totus est in quærendo Typographo, qui proprijs
sumptibus ejus editionem acceleret : quod genus hominum in Gallia non facilè
prostat : nequidem Lugduni Celtorum, nec Parisijs, propter annonæ
caritatem, adauctum chartæ typographicæ pretium, per publicanorum
tyrranidem, denique propter bellum mercatorib. inimicum : imò et toti
Naturæ : quod ut brevi desinat, omnes quotquot sumus omnes boni et
studiosi, ardenter exoptamus : quando tamen desiturum sit, solus Deus novit.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 9 février 1657, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1107&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.