À Johannes Antonides Vander Linden, le 9 février 1657

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 53 ro.

nostrum, quod hîc tanta copia prostat in Officinis, revera non est Calabrium,
sed, ut ajunt, Briansonense dumtaxat ; ex oppido nempe ejus nominis, in
Delphinatu, Galliæ nostræ Provincia, Allobrogibus vicina : sed illi
Cretibus similes sunt semper mendaces ; istud enim Manna, quod re vera
etiam ab Italico diversum est, suo quoque constat mangonio : illic enim fingitur
ex melle albicante, scammonio, et succo esulæ atque tithymali : quod
scio tam mihi notum verum esse quàm scio me vivere. Tu v. Vir Cl. super his
difficultatibus quid censes ? ad Te namque quasi ad Oraculum recurro.

Liber 2. Epistolarum ejusd. Salmasij quandonam typis mandabitur ?
De Oratione Freitagij contra pharmac. nihilne audivisti ? perieritne isthæc
Oratio in tot nebulonum gratiam scripta à viro eruditissimo, summo rei medicæ
incommodo ? certè omnium bonorum interesse puto, ut talia scripta non pereant,
à quibus veritatis patrocinium non deseritur, imò per quæ fit, ut etiam
volentes decipi, tandem si velint, non decipiantur.

Libro tuo Selectorum, quo Carolum meum donasti, nullam apposuisti epigraphem,
quod in alijs præstitisti : et quare hoc sic evenerit, apprime nosti : ille v. Te
enixè rogat, (et ego in voti partem venio,) ut schedulam mihi transmittas
paucorum si volueris, verborum, quam tui libri initio affiget, ut liberalitatis
tuæ memor, de tanto etiam munere tuo possit seriò gloriari.

De nostro Sim. Moinet nihilne audivisti ? accepitne meam Epistolam ?
Leidæne moratur, an Amstelodami ? sapietne in posterum ? certè nescio.

Verùm, quandoquidem sic voluisti, ut etiam Bibliotheca mea donis tuis
superbiret, ne me putes tot acceptorum librorum immemorem aut ingratum
debitorem, 2 videar 1 mihi non gratias dumtaxat Tibi debere pro me Filijsque
meis, sed ut aliqua facti ratio nomine meo Tibi constet, monitum Te velim, me in
inter
in legendis Prolegomenis, de laudib. et vita Cl. Salmasij, pag. xviii. miratum
esse quando intelligendum illud mihi veniat, natum esse illum anno 1596. cùm
ipse Cl. Salmasius mihi anno 1644. hîc ore proprio dixerit, et affirmaverit, se
natum esse anno 1588. anno in Gallicis nostris Annalibus admodum insigni,
et subjunxit : Quo cecidit fato Consul uterque pari : (Guysos duos fratres intelligendo,
nempe Ducem et cardinalem, læsæ majestatis reos, propter affectatum regnum,
quos ideo rex noster Henricus 3. generosissimo regio consilio, Blesis ad Ligerim, ubi
regni comitia habebantur, necari jussit : de quo videsis præstantissimum
historicum Iac. Aug. Thuanum, ad annum ipsum 1588. sub finem tomi 4.
Genevensis editionis, quæ est omnium amplissima, completissima, atque optima.) Dic quæso, unde
nam potuissem melius atque certius, Ttanti Vviri ortum discere, quàm ex eo ipso, qui
tam amicè mecum agebat : de quo si lubet, monebis eruditum illum virum, Ant.
Clementium, ejusmodi Prolegomenωn auctorem, quem si placet, meo nomine
salutabis. Et certè Cl. Salmasium ante annum 1596. natum esse oportet,
quod sic probo. Heros ille rei literariæ clariss.Iosephus Scaliger Leidæ obijt
initio anni 1609. Ille ad Cl. Salmasium scripsit anno 1607. epistolam bene longam,
et magni momenti : numquam a. mihi à quoquam persuaderi patiar, à tanto
viro tales Epistolas scriptas fuisse ad puerum xi. annorum, quod tamen verum esset,
si Cl. Salmasius anno dumtaxat 1596. natus fuisset, ut illic habetur,
quod est impossibile. 


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 9 février 1657, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1108&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.