À Johann Georg Volckamer, le 8 juin 1657

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 58 vo.

decerne : an nimirum velis ut Tibi mittam tres illas partes quæ solam
Europeam continent : an velis expectare novam Editionem quæ imminet,
et duplo auctior futura est : vide igitur, et pro illo tuo in me summo
jure, jube et impera.

Verùm, quandoquidem sumus in Geographia, priusquam finiam, patere quæso ut aliud
Tibi indicem. Hîc prostant Exemplaria ignoti cujusdam Auctoris, et
Anonymi, in folio, absque figuris æneis, (puto tamen illum esse Loyolitam,
propter multa miracula quæ iilic leguntur,) qui integram Asiam de-
scripsit : et qui alias partes brevi subsequunturas pollicetur : si cupias
facilè mittam. Habemus etiam aliam Geographiam Gallicam, eámq.
universalem, in 8. à quodam alio Loyolita, nimirum Ph. Labbe concionnatam,
quæ nihil ferè aliud est quàm versio Epitomes Geographicæ Cluverij,
varijs dumtaxat in locis meliorem ; est ille liber magni usus ; ideóq. à
multis probatus atque celebratus : utrumq. mittam si volueris : verè æquo
enim habentur pretio, et sunt faciles quærentibus herbæ. Prioris titulus
talis est. Asiæ nova descriptio, in qua præter Provinciarum situs, et popu-
lorum mores, mira deteguntur, et hactenus inedita. Opus recens exit in
lucem, cura L.M.S. Parisijs, 1656. apud Seb. Cramoisi
. Posterioris
v. tale lemna est. La Géographie royale du P. Labbe, avec le Tableau
de la France, etc. Seconde Edition, revüe et augmentée. 8. 1652.

Hæc et alia quæ volueris offero, eadem brevi transmissurus ad Sponium
nostrum, si mihi super ijs quid libuerit scripto designandis. Interea verò, Vir Cl.
vive, vale, et me quod facis amare perge.

Tuus æternùm futurus Guido Patin,
Doct. Med. Paris. et Prof. regius.

Parisijs, 8. Iunij, 1657.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 8 juin 1657, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1116&cln=t

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.