À Johannes Antonides Vander Linden, le 22 juin 1657
Note [u]
Ms BIU Santé no 2007, fo 59 vo.
Altorphij Noricorum : seq. pagina 199. ejusdem naturæ aliud mendum
legitur : Consilia enim et Epistolæ Medicæ quæ leguntur apud L. Scholzium
sunt alterius G. Hofmanni, non v. Amici nostri. Debent igitur in
tertia editione inter se distingui Scriptores illi duo cognomines, qui
quamvis patria et natione quodammodo conveniant, ætate tamen et tempore quo vixerunt
inter se dissident : nec enim fuit Amicus noster Medicus ante annum 1605.
Vide ergo de illis, et ut bonis viris in more positum est, monitum meum
æqui bonique consule. Celsus tuus quandonam lucem videbit ? Vale,
Vir Cl. et me quod hactenus fecisti, amare perge.
Tuus ex animo Guido Patin, D. Med. et Pr. R.
Parisijs, die Veneris, 22. Iunij, 1657.