À Johannes Antonides Vander Linden, le 31 août 1657
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 59 vo.
Clarissimo viro D.D. Io. Ant. Vander Linden. Leidam.
Duobus tuis responsurus, Vir Cl. primò dicam, me summo gaudio
affectum fuisse, audito gratissimo nuntio de pace nostra cum Batavis
confecta : quæ utinam pervenet, ac nihil habeat insidiarum : gaudeo
quoque tam auspicata fuisse primordia legationis viri amplissimi
D. Thuani, quem ex animo colo atque suspicio. Obstupuit, et quasi in
pœnitentiam adductus est Mentellus noster, quum à me rescivit
Corn. Celsum critica et erudita tua manu locupletatum, brevi cis unum
aut alterum mensem, in lucem proditurum, et ad nos venturum.