À Christiaen Utenbogard, le 31 août 1657

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 63 vo.

Scorzonera nostra Hispanica cum tua eadem est, et planè qua-
lem describis : si odoratum dixi semen ejus, non est quod respectu
nostro semen odorem habeat, sed quia dicunt Monachi semen ejus terræ
visceribus mandatum, ideo à talpis et murib. effodi atque devo-
rari, propter quendam latentem odorem. Uterque Puteanus
penetravit in regionem multorum : junior ab anno : senior v. ante
annos sex. Disput. Theologic. vestri Voetij tomum 3. in lucem
emissum mihi comparabo, ut alios duos comitetur, quos supra authorem
ipsum æstimo et diligo, propter rerum varietatem qua delector. O quàm
magno me beabis munere, si per Te Freitagij Oratio de Pharmacop.
officio
ad me perveniat. Tota mea familia pancraticè habet. De
rebus publicis nihil habeo quod scribam : agitur de electione Cæsaris, in
locum demortui : ut et de morbo vesicæ Iovis Capitolini, i. Papæ Rom.
sed de his omnibus, nihil ad nostrum Hippocratem. Varandeus Lugduni
perficitur, ut et omnia Opera D. Gassendi, sex tomis in folio : et Genevæ
Paracelsus, ne quid deesset ad perfectam insaniam Typographorum
hujus sæculi. Te tuósq. servet Deus omnipotens : vale, amicorum
suavissime, et me quod facis, amare perge.

Tuus ad omnia Guido Patin.

Parisijs, die Ven. 31. Augusti, 1657.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 31 août 1657, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1122&cln=t

(Consulté le 23/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.