À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1658

Note [u]

Ms BIU Santé no 2007, fo 68 ro.

Selectissima, inquis, de Chemia, dat remedia, sine quib. gravissimi morbi averrunca[ri]
vix possunt
. Ad hoc respondeo. Transeat major : Selectissimis iliis medicamentis facilè
caremus, nec utimur ; et tamen gravissimi morbi feliciter apud nos averruncantur, beneficio
vulgarium et simplicium remediorum, cum arte et methodo adhibitorum : ea nobis sunt
venæ sectio, victus ratio conveniens, et purgatio sæpius repetita, modò ex benignioribus medicamentis
concinnata, cassia, sena, rheo, manna, syr. rosar. solut. et de florib. mali persicæ :
si validiora requirantur, ascendimus ad scammoniatas confectiones, qualia sunt diaprunum
solutivum, diaphænicum, diacnicu, de citro, de psyllio, de succo rosarum : confect. hamech et
benedictam laxativam vix unquam attingimus, nisi forsan in affectib. soporosis, et ut fiat
intensior facultas purgatrix enematum : Gallorum nostrorum corpora facilè solvuntur,
præsertim v. Parisiensium civium : quib. utplurimum repurgandis sufficiunt ʒiij. foliorum senæ,
et syrupi diarhodon ℥j. Colocynthidem, elaterium, et ac ejusmodi majoris efficaciæ, et
suspectæ malignitatis cathartica, vix unquam in usum revocamus : stibium numquam, à Facultate
nostra tanquam venenum ante annos 90. damnatum ; et re vera talem censuram
summo suo merito obtinuit metallicum istud toxicum : quod nuper quidam male feriati nebu-
lones, ut supra cæteros Collegas aliquid sapere viderentur, ex Orco revocare conati sunt, sed
tot misellos ægros nimis credulos tam infeliciter jugulavit, ut eò revertendum ei citò
fuerit, unde malum pedem attulerat, cum sua pernicie : quidam ex illis causantur non
intellectam ejus præparationem : saltem nulla adhuc nobis apparuit innoxia et manifestæ
malignitatis expers : itaq. stibium quomodocumque paratum non usurpamus : et in hac
Urbe vivunt Doctores Medici plusquam 80. qui à stibio abhorrent : quod si sint qui
ab ejus usu suis ægris aliquid auxilij polliceantur, hîc vulgò æruscatores, impostores,
agyrtæ, pharmacopolarum adulatores, novitatis aucupes aut venefici reputantur : ^ cùm centaurica isthæc/ medicatio nulli adhuc/ successerit.
Scio remediorum medicamentorum varietatem, novitatem ac multiplicitatem apud ægros nimia credu-
litate laborantes, suas habere illecebras, ad quod vel inducuntur vel trahuntur
per pharmacopolarum gentem, sceleratam, fraudulentam et malignam, sanctioris Medicinæ pestem ;
lucriones enim isti putidissimi nil nisi turpe lucrum meditantes, pravis artib. ægrorum
loculis miserè insidiantur, ac inhiant, et parum Christianè cum quibusdam medicastris fœdum, nec
nec magistratibus tolerandum syncretismum exercent, unde tot lacrymæ, cædes et homicidia : de quib.
nescio quando curabit Prætor : et hoc facit nimia ejus sæculi φιλαργυρια, quæ
etiam multorum Medicorum mentes non solùm occupavit, sed etiam atrocissimè effascinavit.

Operosa illa et sumptuosa pharmacia, quidquid virium prætendat in ægrorum gratiam,
nil penè est aliud quàm latens et perpetua fallacia : de qua cujus indole, apud eruditos et cordatos
Medicos, verè possum profiteri :

Cùm bene se tutam per fraudes mille putavit,
Omnia cum fecit, Thaïda Thaïs olet.
Martialis, lib. 6 epigr. 93.

Mihi adhuc, singulari Dei gratia, valentissimo, sufficiunt ʒiij. fol. Orient. maceratæ
per horæ quadrantem in jusculo carnium : cur igitur tot Arabum fæces imploramus,
ad vacuandam alvum ? Optima est illa Medicina quæ paucis constat medicamentis, et à quibus
natura parum afficitur. Scio quidem magnis morbis magna, imò majora deberi
remedia : ut et fortiorib. viris fortiora : Germanis quàm Gallis validiora convenire :
concedo totum : sed cum methodo et securitate purgamus : ex decreto Hipp. eo modo
prosis ut non noceas :
nullas est in stibio etiam excoctissimo atque præparatissimo
securitas, ideóq. prudenter ab ejus vel usu vel abusu abstinemus : et tuti premanemus
in sententia eruditissimi optimiq. viri Lucæ Stenglij, Physici Augustani, cujus librum
hîc habeo editum Augustæ Vindelic. anno 1569. quem ex omni parte laudamus
atque probamus. Et hæc de Chemia : de qua quidquid aliter censureris, numquam
mihi displicebit. Petrus Io. Faber in Gallia Narbonesi Medicaster, planus est
ac impostor Chymicus : qui per infinitas cædes ^ ex Medicina sua metallica/ et prope stygia, in illa regione pessimè audit :
multa scripsit Chymica, quæ in tota Gallia nullo habentur in pretio : post Legendam
Monachorum
, in qua tot leguntur absurda, nulli libri 2 magis in Gallia, studiosis ac
eruditis viris, referta, 1 spernuntur quam Chymici, cùm ipsi scriptores sint pessimi
nebulones, ac impudentissimi pollicitatores, verborum suorum temeritate Philiatros
deducentes ad contemptum doctrinæ hippocraticæ methodique Gallenicæ, cujus majestatem
atque dignitatem numquam intellexerunt, nec intelligent [si]
[pergent tantis modis] insanire.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1658, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1131&cln=u

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.