À Melchior Sebizius, le 17 mai 1658

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 70 ro.

Clar. viro D.D. Melchiori Sebizio, Medicinæ Doctori et Prof. Argentinam.

Inente Februario tuum accepi fasciculum, Vir Cl. qui me non ingratum,
sed mutum fecit, tuarum expectatione literarum, quæ cùm diu apud mercatorem
fuissent, quod abesset D. Dinckel, qui per Galliam peregrinatur, ut sciat
Gallicè : tandem à D. Connerel, nobili Argentinensis redditæ mihi sunt 19. Aprilis.
Rudis profectò ac propè lapis, nisi eas mero melle scriptas appellem elegantias :
calamum tuum, amorem : ferus ac fervens, nisi Tibi gratias agam quantas possum
ac debeo maximas, tuo fasciculo dicam, an thesauro beatus : et quidem ultra
votum, qui plurib. quàm volui muneratus sim. Quo minus igitur me aut Tui,
aut tanti beneficij capere possit oblivio, sæpissime ac jucundissimè fruar pul-
cherrimo illo 2 tui 1 amoris pignore, quo perpellor, ut et tuam tibi gratuler erudi-
tionem, penè humanâ majorem, et senectutem non inertem et languidam, sed ex quietè,
purè eleganterq. acta ætate levem et placidam, quam etiam extremæ proximam
ita fers molliter, ut ea delectari videaris : illam sollers bonis artibus et morib. dulcem
facis, à Te omnia bene beatéq. vivendi præsidia petis, tecum es, tecúmq. ut dicitur, vivis, multò
minùs corporis, quàm studij et doctrinæ pabulo. Pauci bellè ætatis fabulam peragunt ;
multi satis bellèene peractis primis vitæ partibus, velut inexercitati histriones, in ex-
tremo actu corruunt : plerique etiam quos planè enervavit senectus, coguntur suis
in studijs obmutescere : te corpore, non animo senex, velut alter Sophocles, qui natu
grandior tragædias fecit, aut Plato, qui uno et octogesimo anno scribens mortuus
est, aut sicut Leontinus ille Gorgias, qui completis centum et septem annis, ab
opere cessavit numquam, integra mente tractas aptissima senectutis arma, artes
videlicet egregias, tuis jam amplissimis illustratas monimentis, quæ et pridem
consentientem bonorum omnium de tuis laudibus famam excitarunt, et Tibi nunc
fructus authoritatis præbent extremos ; et ubi fati lege naturam tuam mors omnibus
parata dissolverit, noment tuum immortalitati consecrabunt.

Tuâ Epistolâ Simonis Pietrei, tibi olim Lutetiæ cogniti, et Riolani ex ejus
Sorore nati memoriam mihi refricas multò jucundissimam : Ille Medicus ac vir
modis omnibus maximus, magno proborum doctorúmq. omnium dolore sublatus est
anno 1618. superstite fratre Nic. Pietreo, qui cùm in dicenda ob antiquitatem
quâ cæteris præibat sententia, tùm præsertim eruditione, Ordinis nostri longè prin-
ceps fuisset, diem obijt suum anno 1649. Riolanus v. fere octogenarius decessit
ante xv. menses, doctrinâ scriptisq. clarissimus. Duos illos Lugdunenses non solùm
novi, sed etiam magna mihi cum illis intercedit familiaritas et necessitudo,
imprimisq. cum Sponio, quo nemo mihi, nec illi me quisquam carior est. Quo
magis nostro sævit ac fervet Mars impius orbe, hoc magis nostri frigent Typographi :
ut propterea nihil Tibi de illis ausim polliceri : quod si se meliora tempora ostentarint,
ubi aliquot adhuc exierint menses, nihil non tua causa tentabo. Habeo tuos de
Alim. facult.
libros, quib. utor non sine fructu, gratáq. ac debita nominis tui com-
memoratione : sed tuas illas 56. Exercitationes mihi numquam visas, si tuâ aut cujus-
vis alterius curâ, et quovis pretio comparatas accepero, omnem statim pecuniam repræ-
sentabo. Regius nostræ Urbis hortus non adeo floret ac diligenter excolitur, quod,
quib. ejus cura demandata est, aliò occupatum habeant animum : omni tamen arte enitar,
ut quib. potero modis, tuum expleam animum. Meo nomine quæso, tuo Filio carissimo
et clarissimo Medicinæ professori salutem plurimam dicito. Vale.

Tuus ex animo Guido Patin, Doctor Med.
Paris. et Prof. regius.

Parisijs, die Veneris, 17. Maij, 1658.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Melchior Sebizius, le 17 mai 1658, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1133&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.