À Johann Georg Volckamer, le 24 mai 1658

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 70 vo.

Cl. Viro D.D. Io. G. Volcamero, Medicinæ Doctori, Norimbergam.

Ecce suavissimas tuas accipio, Vir C. et statim respondeo, veteres enim sunt
illæ tuæ, et ante 40. dies scriptæ, sed nihil refert. Si quid occurrat libellorum
Geographicorum Tassini super illis de Te cogitabo. Cl. Rolfinckio salutem
plurimum dico, ut et doctissimo Reinesio : sed illi non possum gratificari, in eo
quod spectat ad librum MS. Cl. μακαριτου, C. Hofmanni, de partibus
similaribus
 : neq. enim est mei juris : eum quippe typis mandandum commisi cuidam
Bibliopolæ Lugdunensi, qui propter summam illam ad quæ Deus nos reservavit,
difficultatem temporum, hactenus promissis stare non potuit : nescio quando stare
poterit, propter bella, operarum penuriam et vectigalium copiam, quib. novis
Gallia nostra quotidie atteritur et miserè laceratur. Quod tamen libentissimè
facerem si possem, quia plurimum faveo doctissimo viro, et elegantissimo Scriptori
Anatomico. Quod si MS. ille liber in meam potentiam rediret, eúmq. Tibi
transmittem : tu v. a. tradas Cl. Rolfinckio, et aliquo modo pereat, nec nobis
restituatur, quid faciemus ambo ? ego, pro nimia facilitate tanto munere posteri-
tatem fraudabo : Tu v. tanti infortunij causa fies : non quod de fide tua quidpiam
verear, neq. de Cl. Rolfinckio quidquam suspicer : sed si pereat per viam, quid
nos tres agemus ? vide ad hoc et responde, postea v. de illo MS. recuperando,
et ad Te mittendo seriò cogitabo. Phil. Labbe, Loyoloticus Sacerdos, Geo-
graphiam scripsit universalem, Gallico idiomate, quæ nihil 2 aliud 1 ferè quam versio
Epitomes Cluverij : quam si volueris mittam, sed nullas omnino habet tabellas aut
figuras Geographicas : suaderem tamen ut habeas et legeres, tu qui olim Galliam
peragrasti, et Galliam linguam illigis : liber est Gallicus, paulò major Grammatica
Clenardi, et 30. dumtaxat assium : Compendium est elegantissimum Geographiæ
universalis, et ac ejus rei tyronibus utilissimæ lectionis. Pro tribus illis tuis libris,
Bisselij, Wieri et alterius Theologi graas ago, quib. me locupletatum voluisti,
pro Asiæ descriptione, quæ mihi non videtur tanti facienda : si aliæ partes
Mundi ab eodem Authore confectæ typis mandarentur, magis prodesse pos-
sent, Europa præsertim : alias enim partes fictis suis miraculis haud dubiè
refercient, Patres isti Loyolani, Monachorum omnium maledicentissimi, men-
dacissimi et φιλαργυροτατοι : inde fit ut supra alios omnes Monachorum
greges, quorum numerus penè infinitus, (adeo ut ex inutili illo tot desidum
nebulonum pondere ferè in abyssi profundum demergatur Petri cymbula)
isti Loyolitæ κατ’ εξοχην ingeniosissimi, astutissimi et callidissimi
habeantur 2 in circumducendis captivis mulierculis oneratis peccatis, et 1 in pene-
trandis domibus : nosti illud Iuvenialis cucullionib. istis convenientissimum :

Scire volunt secreta domus, atque inde timeri.

Gratias inquam, ago pro trib. illis tuis libris optimis, et planè aureis pro æreo
meo : sed cum Deo, aliàs compensabo. Ad perficiendam Anatomem D. Rolf.
pars altera requiritur, descriptio nempe partium internarum ; nónne
eam confectam et ad umbilicum perductam daturus est in folio, proximæ
editionis ? Regius noster Hortus miserè neglectus jacet, per Aulicorum
avaritiam, et Quæstorum ignaviam et ac rapacitatem, quæ hîc omnia bona
subvertit. Pro trib. libris recuperatis, Lutheri nempe Colloquijs,
Majeri Philologia sacra, et Thummij Decalogo,
gratias ago amplissimas :
de cæteris, tuo commodo videbis. ^ ut et de altero Indiculo,/ quem ecce Tibi mitto, ne/ Tibi desit quod agas pro/me. Libros illos tres quos requiris hîc habeo, quos
Lugdunum transmittam ad Cl. Sponium nostrum, ut per eum ad Te tutò
perveniant. Amicos omnes nostros saluto, Te v. imprimis, Vir Cl.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, die Ven./ 24. Maij, 1658.

Ex penultimo Indiculo ad Te misso, de le Berneggeri librum contra domum
Lauretanam
, quem nuper mihi comparavi.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 24 mai 1658, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1134&cln=s

(Consulté le 01/12/2023)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.