À Johannes Antonides Vander Linden, le 30 août 1658
Note [u]
Ms BIU Santé no 2007, fo 73 ro.
Nullæ apparuerunt maculæ purpureæ ; erat figmentum Chymiatri, menda-
cissimi, qui morbum attolebat, quo majore gloria sanasse videretur :
vel, ut ait Tertullianus, (quem numquam legit, nec si legeret, intelliget,)
adversus Marcionem, (miserum agyrtam, qui peponem habebat loco cordis,)
quo pretiosus aut famosius curaret. Initio morbi ad regionem lumborum,
adfuerunt tamen rubores quidam, fervoris indices, quos venæ sectio statim re-
pressit, vel potiùs extinxit. ^ fuerunt illi ερυθη-/ματα Hipp. quæ à vena secta statim/ evanuerunt. De Christina Sueca nihil habeo novi : pere-
grinatur illa corpore et animo : Dido est quæ sibi quærit Æneam, quem forsan
nusquam deprehendet. Coloniæ Allobrogum dicitur ad umbilicum perducta editio
Operum fanatici tenebrionis Paracelsi : sed nulla adhuc derecta sunt
exemplaria nec Lugdunum, nec Parisios. Hîc per totam urbem vagatur
fabula quædam, nec alius quisquam rumor superat, quàm de quibusdam
Monachis Augustinis, qui quum inter se fortiter decertarent tanquam pro
aris et focis, pro pecuniarum divisione, acceptarum ex quorundam pietate
pro Missis et alijs precationibus pro defunctis, interveniente Senatus Paris.
authoritate, rebelles o
provocantes ad suum Iovem Capitolinum : verùm spe sua ceciderunt, dum enim
superbia multa timidi aliunde sperant, Senatu Parisiensi vi aperta
prævalente, omnes capiuntur, et in varios carceres conijciuntur : unde rident
alij Monachi, quia Monachus Monacho invidet, ut figulus figulo, et
cantor cantori : adeo Natura tota stolida procacitate laborat : nec hîc
deest apud nos contumeliæ materia nec locus : cùm sit ingens Monachorum
gens, et innumerus eorum numerus, qui nil aliud quàm alimenta turpi
inertiæ quærunt, per aliquam religionis simulationem : et ex quorum
copiosa colluvie navicula Petri penè obruitur. Nosti distichum.
O Monachi, vestri stomachi sunt amphora Bacchi,
Vos estis, Deus est testis, teterrima pestis.
Nova editio Eusebij Scaligeriani estne ad umbilicum perducta ? estne verum quod
ad me scripsit Utenbogardus noster in Præfatione hujusce editionis, mei nominis
factam esse mentionem : quid sit hoc nescio : vult verùm scire velim quis author fuerit
hujus edipræfationis ? si hoc per Te didicero, gratissimum mihi feceris. Utinam quoq.
nova procederet procederet editio Epistolarum tanti viri, sed auctior, quod facilè fieri po
multarum accessione, quarum ego aliquot etiam hîc habeo. Vive, vale, et me
ama, Te ex animo redamantem. Datum Parisijs, die Veneris, 30. Augusti,
1658. Cras erit meus 57.
Guido Patin.
Vir Cl. Nuperimmè audivi virum præclarum D. Alex. Morum, Amstelodami
degentem, olim edidisse Orationem, cujus est lemna, Sol et clypeus, quæ fuit
edita Midelburgi : fac quæso ut illa ad me veniat.