À N. de Villedon, le 20 septembre 1658

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 74 ro.

superioribus, qualescumque illæ sint, et longè supra renes positis : quæ
quidem etsi rara, interdum tamen contingunt, Natura sibi vias faciente et
inveniente quas oculorum acies non deprehendit. Insuper addo : liber 6.
Epidem. non est Hipp. ut nec 2. nec 4. quare non est quod tanti viri autho-
ritas nos revocaretur. Et hæc habui pauca quæ dicerm de tua quæstione.
Benevolentiam meam et amorem meum Tibi polliceor et offero, quæ tanti
non sunt ut utrum tuum mereantur : ego v. utinam aliquo beneficio vel
obsequio possem Te demereri ut vellem. Viri Cl. Petri Seguini memoriam
habes Tibi carissimam ; eximium illum virum quamdiu vixit colui, et colam
quamdiu vixero : anno 1623. ex quo post obitum Filij doctissimi, Michaelis
Seguini
, regressus est in Cathedram regiam, ejus auditor fui, et commentaria
ejus in aphorismos Hipp. ex ore dictantis excepi in Auditorio regio. Hîc obijt ante
annos decem, antiquior Scholæ Magister, anno æt. 83. Illi totique suæ familiæ
Medicinam feci ab anno 1628. méq. semper enixè amantem redamavit, vir
optimus atque doctissimus, ^ cujus manibus bene precor : et quia communem habuimus Præceptorem, communi si placet
amoris inter nos vinculo colligati manebimus ambo : certè quod ad me spectat,
dum spiritus hos reget artus, futurus sum Tibi, Vir Cl.

Tuus ære et libra Guido Patin.

Parisijs, 20. Sept. 1658.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À N. de Villedon, le 20 septembre 1658, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1141&cln=t

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.