À Johann Georg Volckamer, le 10 janvier 1659

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 76 vo.

Clariss. viro D.D. Io. G. Volcamero, Doct. Medico, Noribergam.

Ut postremæ tuæ respondeam, Sept. mense scriptam, quâ dicebas Te in Italiam iter adornare,
dicam me Tibi faustam peregrinationem vovisse et optasse : quod iterum voveo et
opto, imprimis v. felicem in Germaniam tuam reditum. Si dum Patavij moraris,
hancce meam accipias Epistolam, saluta quæso nomine meo Cl. virum D. Io.
Rhodium
, à quo rescies quandonam sit Corn. Celsum suum daturus. Quod
Th. Reinesius, vir doctissimus, à lethali morbo reviviscat, quod superet,
nec adhuc vitalibus occubet umbris, apprime gaudeo : digni sunt enim tanti
homines ipsa immortalitate, sed quæ fatorum lege durissima nulli conceditur.
Postquam reversus fueris in patriam, spero me ad illum literas daturum
quibus officiorum omne genus tanquam sæculi nostri Varroni, ^ de Rep. literaria meritissimo æquo animo
et candidè offeram.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 10 janvier 1659, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1146&cln=s

(Consulté le 05/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.