À Johannes Antonides Vander Linden, le 31 janvier 1659

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 78 vo.

nisi forsan in Fr. Valesio, Lemosio, Thoma à Vega, paucisq. alijs, quibus
præivebant atque præluxebant præstantissimi è nostris, Fernelius,
Ruellius, Tagautius, Sylvius, Hollerius, Lud. Duretus, Carpentarius
, et alij infiniti,
qui primi melioris et sanctioris nostræ Medicinæ facem prætulerant toti Orbi
qui postea literatus factus est. Habebam Genuæ amicum literatum Medicum eruditum,
et optimum, Alcidium Musnier, patria Lotharingum, quem ante biennium, summo
meo dolore Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo : superest mihi Venetijs,

Bern. Florius, vir quidem optimus, quamvis Italus, sed minùs idoneus ad rem
nostram : sic tamen censeo de illis duob. regnis, Hispaniam dico et Italiam ; vix
ullus liber Medicus in ijs excuditur, qui statim Lutetiam non transfertur.
Sed isthæc obiter : saltem utemur auxilio duorum Bibliopolarum Lugdunensium,
qui magnum habent in Italia et Hispania commercium. De vitis nostrorum
Gallorum, præsertim Parisiensium, multa Tibi possum præstare. Meletemata
tua valde probo, et utinam citò optatum finem attingant. Vale meum
decus, et me quod facis amare non desine. Parisijs, 31. Ianu. 1659.

Guido Patin, Med. D. et Prof. R.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 31 janvier 1659, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1149&cln=t

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.