À Johannes Antonides Vander Linden, le 30 mai 1659

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 81 vo.

Hîc olim vixit apud nos, Petrus Bertius, qui antequam religionem
mutasset, Leidæ vixerat atque docuerat : memini me illum hîc vidisse anno
1620. mihique commendasse lectionem Colloquiorum et Epistolarum Erasmi,
quem apprime laudabat, et summo suo merito supra omnes pene scriptores
collocabat. Hîc fuit in regio nostro Collegio Geographiæ professor
regius
 : obijtq. anno 1629. ex dysenteria atrabilaria, valde senex. Multos
reliquit filios, quorum aliqui, et penè omnes fuerunt Monachi, ex ordine
Carmelitarum discalceatorum, ex reformatione B. Teresæ, mulieris
Hispanæ. Ex Te scire velim, an aliqui sint ejus filij superstites in Hollandia,
præsertim aliquis Franciscus dictus : an obierit, quando, et ubinam ? In-
quire si placet ab Amicis, vel interroga seniores tuos, de illo Francisco,
et scribe quando libuerit. Vale.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 30 mai 1659, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1157&cln=t

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.