À Sebastian Scheffer, le 22 août 1659

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 81 vo.

Clariss. viro Seb. Scheffero, Francofurtum.

Tres tuas accepi, vir cl. pro quibus responsum debeo, et summas
gratias, tam pro illis quàm pro fasciculo librorum, quem ad me
misit D. de Tournes. Præter tres tomos Consilior. medicinal.
Gul. Ballonij, cum libris Epidem.
soli restant habendi de morbis
mulierum
, etc. quos Tibi mitto, cum quibusdam alijs novis : si
quid hîc supersit quod cupias, scribe, imo jube, pro eo quod in me
habes imperio : totum enim tuum me fecisti, tum candore tuo verè
Germanico, tum munificientia tua, quam sanè lubens agnosco,
sed utinam par pari possim referre, imò et aliquid supra efficere.
De pecunia non est quod agas, nisi ut eam Tibi reddam, quam sanè Tibi
multam debere fateor. D. Lotichium saluta quæso meo nomine : uti-
nam ejus Petronius brevi typis mandetur, suis omnib. numeris perfectus.
Libros illos omnes à Te missos brevi excutiam, i. post xv. Sept. quo
publicis meis Prælectionib. finem imponam. Miror cur et quomodo
Academiæ vestrates cogitent de Helmontio, impuro et ignaro
nebulone medicastro. Si Stenglium tandem obtineas, ejúsq.
novam editionem procures, 2 sanè 1 maximo beneficio devincies
humanum genus, contra tyrannidem Chymistarum, et ferrei
nostri sæculi pudendam impunitatem. Disputationes et Exercitationes
Academicas
magnifacio, semper enim aliquid boni ex ijs decerpi potest :
si quæ Tibi occurrant, eme illas mihi, et mitte per Tornæsios
fratres. Introductionem tuam in Artem medicam, sub præsidio
Clar. Conringij totam legi : si cogites de ea typis iterum mandanda,
mittam Tibi indiculum quorundam quæ emendatione indigent.
Billichij Thessalum in Chymicis redivivum, cum Iod. Lommij Observat.
libenter accipiam. Novam tuam editionem libelli de usu Lienis, Cerebri,
et de Ichoribus
, amici olim nostri Cl. Hofmanni, utinam citò edas :
quamsi mihi inscribas, liberè dicam, gratissimum mihi facies, propter
acutam illam quam cum erudissimo viro habui dum viveret amicitiam.
De Anglo illo Equite, Kenelmo Digbi, audivi tamen eum esse doctissimum ; et


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 22 août 1659, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1158&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.