À Johann Georg Volckamer, le 1er septembre 1659

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 82 ro.

Clariss. viro D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.

Vir præstantissime,

Ubinam sis locorum dubius hæreo, ideóq. potissimum
ad Te scribo, ut sciam tandem quî sis valeas, et ubinam degas. Anxietatem
meam auget, quod jamdudum de Te nihil audiverim : sed ubicumque sis, certè
Tuus sum multiplici nomine, propter tot à Te beneficia et officia mihi planè immerenti
tam generosè, ac æquo animo collata. Puto Tibi non ignotam esse mortem viri optimi atque
doctissimi, Ioan. Rhodij, Dani, qui fatalem legem expertus est Patavij,
ante sex menses, circa finem Februarij : et per ecujus obitum planè decollavit
spes illa novæ editionis non pænitendi Authoris, Corn. Celsi : quo potissimum
nomine mortem ejus doleo, quamvis non omnino immaturam. Audio in Germania
typis mandari Epistolas quasdam criticas et eruditas Thomæ Reinesij ad Casp.
Hofmannum
 ; et Melch. Sebizij Speculum Medico-practicum : utrumque
cupidissimè videre aveo, et habere in sinu ; patienter tamen utrumque expecto
post nundinas Francofurtenses autumnales quæ imminent. Vidistine
unquam illius Th. Reinesij libellum, quo probavit Medico fas interdum
esse, ut et convenientissimum, habere sibi secreta quædam remedia, cum
ægris, urgente necessitate, numquam v. cum pharmacopolis communicanda ?


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 1er septembre 1659, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1160&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.