À Arnold Senguerdius, le 18 janvier 1661
Note [t]
Ms BIU Santé no 2007, fo 94 vo.
Doleo quod Tibi per otium non licuerit, populosam Urbem nostram ex
toto vidisse atque lustrasse : forsan aliàs recurret occasio ad illam
iterum redeundi Teq. mihi aliter excipiendi, atque duitius colloquendi :
quod ut optimis tuis rebus aliquando contingat, faxit Deus. Quod meo nomine Cl. Plempium
salutaveris, gratias ago : ut et quod mihi amorem conciliaveris optimi
viri et doctissimi Professoris, D. Blasij, ad quem ecce scribo : Te a. Vir
Cl. rogo ex animo, ut iterum nunties Cl. Plempio, me sibi addictissimum
vivere, eiq. omnia fausta precari, ut et D. Blasio : pro quo singulari
gaudio afficior, quod Medicinæ Professoris titulum et stipendia in vestra
Urbe obtinuerit : abunde est viris hominib. eruditis quod gaudeant, quum viris
de re literaria bene meritis tituli, honores et stipendia conferuntur.
— quis enim virtutem amplectitur ipsam Præmia si tollas ?
Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est ?
Dominus Deus Te servet incolumem, cum Tuis, ac D. Blasio. Vale,
Vir Cl. et amorem tuum mihi perenna. Datum Parisijs, 18. Ianu.
M. DC. LXI.
Tuus ex animo Guido Patin.