À Hermann Conerding, le 23 mars 1661

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 102 ro.

Cl. viro D. Hermanno Conerdingio, Medicinæ Doctori, Wolferbytum.

Suavissimas tuas accepi, Vir Cl. per Dominum Nepotem tuum, cum summa
animi lætitia. Deo Opt. Max. sit laus et gratiarum actio ; Tibique ; quod post
tam multos annos tam libenter mei memineris : in quo quidem negotio paria
Tecum facio, sæpius enim de Te cogitavi, et cum varijs Germanis de Te egi. Tibi
quoque gratias ago, quod me olim commendaveris Cl. Viro D. Io. Dan. Horstio,
qui ante aliquot annos de Te mecum egit, et singularem tuam in me benevo-
lentiam scripto declaravit. Et verè possum affirmare, me sæpius Te habuisse
in mente et in oculis, in quib. adhuc Te habeo : et certè si Pictor essem
egregius, (adeo Te tam præsentem habeo) quam adhuc facilè pingerem : ergo memoriâ mihi
non excidisti : nec solùm Te præsentem habeo, sed Tu præsentem habebis si
volueris, Tibi quippe addictissimum. Si quid igitur cupias ex hac Urbe nostra,
scribe si placet : interea v. patere ut Te rogem hoc unum : In vestris Academijs
Germaniæ multa habentur et celebrantur Disputationes et Theses Medicæ, quæ
etiam typis mandantur : si quæ prostent apud vos vænales, eas si placet mihi
emito, et mitte : satisfaciam emptiones ac vecturæ pretium libentissimè persolvam. tam de pretio, quàm de vectura
Clariss. viros saluto D. Conringium et Horstium. Vale Vir Cl. et me ama.

Datum Parisijs, 23. Martij, 1661.

Tuus ex animo Guido Patin.

Ecce Tibi mitto librum Gallicum contra Stibium, quem tradidi
Domino Nepoti tuo ; si quid aliud occurrat Tibi gratum, facilè mittam, modò
aliquem habeam cui tutò possim committere.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Hermann Conerding, le 23 mars 1661, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1196&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.