À Sebastian Scheffer, le 16 juin 1661
Note [t]
Ms BIU Santé no 2007, fo 103 vo.
veniet illa vestra Maltha vetus et nova ? Nullæne prostant apud
vos Orationes, Disputationes aut Theses Academicæ, quas mihi transmitti cuperem ?
Tu v. ex hac nostra Civitate quid requiris ? quidquid sit, scribe precor :
D. Morquillon Amicus tuus Te salutat. Nuper ad me scripsit Tornæsius,
Genevensis Typographus, se proximo mense missurum Indicem librorum quos ex
postremis nundinis habuit in Urbe vestra : habemus hîc pauca quædam nova,
quæ mittam per Seb. illum Switzerum, Domini Ochs mercatoris vestratis famulum :
si quæ sint alia quæ habeas in votis, scribe et jube, sicq. me deprehendes obse-
quentissimum ac paratissimum. Quo pretio vænalia prostant apud vos Opera
omnia Greg. Horstij, ante annum recusa Noribergæ ? fuit ille vir eruditus,
et in toto illo grandi Opere multa habentur optima : sed forsan ea mihi
subministrare poterit Tornesius. Interea v. Tu Vir Cl. vive, vale, et me
ama, et quum volueris scribe. Datum Parisijs, 16. Iunij, 1661.Tuus ex animo G.P.